Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
ab una, ab altera vero parte nobiles de Olgya, per praefatos commissarios ad pacem, et bonam concordiam inter se ineundam admoniti fuissent, quae quia non successisset, praefati partium ambarumprocuratores sibi in praemissis iudicium, debitaeque iustitiae complementum finaliter elargiri postulassent. Habito itaque inter se praerecensiti commissarii, maturo consilio, et sana deliberatione tali modo iudicialiter deliberassent: Quod quia ex literis per praescriptas partes productis elieeretur religiosis virginibus sanctimonialibus, de proprietate praelactae ecclesiae Nagy Magyariensis, et iure patronatus magis deservire privilégium, ex fassionibus autem testium appareret nobiles Olgyaianos usum iuris patronatus eiusdem ecclesiae melius docuisse, sed et religiosas virgines sanctimoniales fuisse in aliquo usu, ex quarum etiam colonis semper vitrici ecclesiae illius electi fuissent, et ipsum templum in communi fundo exstructum esse dignosceretur, bona autem, easdem religiosas virgines ad eandem parochiam pertinentia, multo plura haberentur in eonfesso fuisset, nec pars adversa in dubium vocasset, ideoque ius patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magyariensis, et eius exercitium, aequo apud praedictas religiosas virgines sanctimoniales, ac nobiles de Olgya relictum esset; Quia autem dictae religiosae virgines sanctimoniales ex professione sua catholicae religionis essent, et nonnulli etiam ex nobilibus de Olgya, alii vero nobiles Olgyaiani augustanam profiterentur confessionem, ab hoc, quod diversae religionis homines essent patroni praetactae ecclesiae, iuxta Viennenses autem constitutiones liberum exercitium religionis omnibus concessum esset, talis limitatio per eosdem commissarios decreta fuisset, quod et praedictae religiosae virgines sanctimoniales, et alii nobiles saeculares si voluerint patroni catholici parochum eatholicum, augustanae autem confessionis patroni suae professionis praedicantem, singulae partes suis expensis interteneant, colonorum autem praefatae ecclesiae proventus pro dimidietate augustanae confessionis praedicanti. In casu autem, quo alterutram partém parochum non habere contingeret, vacantis portio cedat alteri, donec de parocho prospiciatur, et singulis festivis diebus et dominicis primum summo mane tempore hyemali circa horam septimam, tempore autem aestivali horam sextam catholicus sacerdos templum ingrediatur, et munia sua obeat, usque ad horam si voluerit nonam, augustanae autem confessionis concionator postea faciat exercitium suae professionis. Parochia autem, et schola modernae, quia per nobiles de Olgya aedificatae esse dicebantur, apud eosdem augustanae confessionis homines relictae fuissent, Egyháztörténeti Adattár. IX. 3