Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

testatus super eo, quod procurator augustanae confessionis hominum iuxta aliquot deliberationes penes humánum testi­in onium nullás literas privilegiales produxisset. Procurator augustanae confessionis hominum respondis­set, se nullás literas privilegiales producere velle, sufficeret enim ad comprobandum usum eiusdem ecclesiae testimonium humánum. In contrarium procurator religiosarum virginum sancti­monialium allegasset, exceptionem profitentium augustanam confessionem, nullám esse ex eo: quod in praesenti causa non simpliciter de usu tantum, sed etiam de iure patronatus uti ex praemissis, maximé vero supplicatione eorumdem páte­rét ageretur ad quod comprobandum non sufficeret humánum testimonium, sed necessario literae, ac literalia instrumenta requirerentur. Ad hoc procurator augustanae confessionis hominum res­pondisset, privilegiorum discussionem non in partibus, sed in tabula nostra regia fieri debere, ac proinde productioni litera­rum nullo modo consentiri velle. In contrarium procurator religiosarum virginum sancti­monialium dixisset, hanc exceptionem partes adversae invali­dam esse ex eo: quia iam dudum productione privilegiorum super iure patronatus ecclesiae praedictae non tantum consen­sisset, sed in termino petito sponte producere sua iura de proprietate, et patronatu eiusdem ecclesiae obtulisset, quod ergo semel placuisset, alias displicere non posset. Tandem vero tarn in personis praetactarum virginum sanctimonialium, quam vero nobilium de Olgya, productae fuissent certae literae privilegiales ad comprobandum, praetactas partium intentiones dictis Stephano Eteky, Francisco Martonfalvay et Thoma Es­terhas simpliciter nihil producentibus, quas iidem commissarii, quod privilegia essent factum bonorum suorum maximé con­cernentium, praesentium, inserentium minimé necessaria duxis­sent, iisdem tamen et sicut praescriptorum testium fassionibus diligenter perlectis, calculatis et ruminatis, primum talem deli­berationem et sententiam tulissent. Quod quia praenominati Stephanus Eteky, Franciscus Martonfalvay et Thomas Esterhas praeassumptam probam ipsorum de iure patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magya­riensis iuxta iudiciariam commissionem, saepedictorum commis­sariorum, nec literis iuxta oblationem ipsorumproducidebentium docuissent, imo eandem productionem simpliciter neglexissent, humana etiam testimonia eisdem in altera parte deservirent, a praetensa ipsorum actione simpliciter cadere deberent. Reliquae autem litis consortes videlicet religiosae virgines sanctimoniales

Next

/
Thumbnails
Contents