Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
dicta autem Anna Szalay recordaretur sex catholicorum parochorum ibidem residentium, expost vero ingressos eo fuisse alterius confessionis praedicantes, inter quos primus fuisset quidam VolfFgangus praedicans. Patroni illius ecclesiae fuissent Olgyaienses. Scirent praeterea, quod ex subditis etiam religiosarum virginum sanctimonialium vitrici templi electi fuissent, et diversis interruptis vicibus Posonio sacerdotes, vei monachi eo missi sacra missae officia, et conciones celebrassent. Quinquagesimus nonus testis. Providus Ambrosius Nagy, subditus dicti Francisci Illésházy in dicta possessione Tunkháza commorans, annorum 80. praemisso iuramento fassus est. Se scire, quod usque ad tempóra catholici parochi Thomae nominati, semper religionis catholicae parochi in eodem oppido praefuissent, et residissent, et quod post praedictum Thomam parochum contrariae professionis praedicantes eo ingressi fuissent, sciret et illud, quod siquid ruinarum in ecclesia praedicti oppidi fuisset, id restauratum fuisse per nobiles de Olgya, sed ex subditis etiam religiosarum virginum sanctimonialium vitricos templi fuisse electos Sexagesimus testis. Providus Blasius Káldi, subditus fidelis nostri egregii Michaelis Horváth, vicecapitanei praesidii nostri Fülekiensis, in saepe dicta possessione Nagy Magyar degens, annorum circiter sexaginta sex, iuratus et examinatus fassus est. Se scire in praedicto oppido eatholicum parochum, nomine Thomam resedisse, postea subsecutos fuisse diversae professionis praedicantes, patronos autem ecclesiae nobiles Olgyaienses fuisse. Et vitricos templi electos fuisse ex subditis etiam religiosarum virginum sanetimonialium. Fuisse et plures testes per easdem partes convocatos, sed quia iidem commissarii comperissent, quod et iidem eadem forma, qua praecedentes testes uno ore dicerent, et alioquin ex praeseriptis etiam fassionibus testium veritatem elici posse cognovissent, ab examinatione eorumdem partibus etiam consentientibus supersedissent. Praemissis fassionibus praeseriptorum testium modo antelato peractis, procurator religiosarum virginum sanctimonialium produxit literas privilegiales Ludovici primi regis sub duplicibus sigillis ad probandum ius patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magyariensis, ad easdem religiosas virgines sanctimoniales pertinere debere addendo: quod cum de lege et consvetudine regni humánum testimonium solum usque ad sexaginta annos robur suum habere soleat, neque contra privilégium militare valeat, ideoque iuxta easdem literas privilegiales tamquam efficatiores petiisset sibi iudicium elargiri, pro-