Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

Quadragesimus octavuss testis Petrus Személy. Quadragesimus nonus testis. Providus Thomas Bély, annorum septuginta. Quinquagesimus testis. Providus Nicolaus Simon, anno­rum septuaginta. Quinquagesimus primus testis. Providus Gregorius Simon, annorum sexaginta, partim nostri, vero possessorum arcis Eberhard subditi omnes in possessione Fély commorantes, iurati et examinati fassi sunt Uno ore scire bene ipsos in praeallegato oppido Nagy Magyar catholicos parochos resedisse, primum expost venisse eodetn quemdam Volffgangum diversae religionis praedicantes saepissime et catholicos sacerdotes vei monachos eo venisse, et sacra missae officia, et conciones celebrasse. De patronatu ecclesiae ipsius illis nihil constare. Quinquagesimus secundus testis Petrus Orlé, annorum •octuaginta. Quinquagesimus tertius testis Paulus Szabó, annorum circiter sexaginta octo. Quinquegosima quarta testis. Honesta foemina Anna Folyer, relicta providi olim Blasii Szabó, annorum quinquaginta quinque. Testes providi omnes ad praedictam ecclesiam Nagy Magya­riensem pertinentes subditi, iuramento mediante fassi sunt, uniformiter, ipsos bene scire catholicos parochos in eodem oppido mansisse, et dicti Petrus Orlé, ac Paulus Szabó sex catholicorum parochorum ibidem degentium se se recordari dixissent, postea vero diversae religionis etiam praedicantes, et quidem ab annis quadraginta eo ingressos fuisse, sed dependentiam ab Olgyaiensibus habuisse. Et cum educillum divenditum fuisset, praedictae religiosae virgines sanctimonia­les ex eadem pecunia florenos viginti quinque ad se se levas­sent, et in suos usus convertissent, rasiduam vero partém pecuniae ad aedificationem praedictae ecclesiae fuisse conver­tam per Olgyaianos. Quinquagesimus quintus testis. Nobilis Antonius Boros, annorum quinquaginta. Quinquagesimus sextus testis. Providus Blasius Hartha, annorum circiter 55. subditus dicti Pauli Aranyossy. Quinquagesimus septimus testis. Providus Barnabás Süli, annorum 60. subditus relictae dominae Aegedii Szabó. Quinquagesimus octavus testis. Honesta foemina Anna Szalay, consors Blasii Hartha, annorum circiter 66. omnes in possessione Gomba degentes, praemisso iuramento unanimi voce fassi sunt. Ipsos bene scire quod in saepedicto oppido Nagy Magyar catholici parochi residentias suas habuissent,

Next

/
Thumbnails
Contents