Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
in possessione Chakány commorantes, iurali et examinati fassi sunt, unanimiter ipsos bene recordari primum catholicos parochos in dicto oppido Nagy Magyar, postea vero diversae religionis praedicantes subsecutos fuisse, de patronis ecclesiae illius ipsis nihil constare. Trigesimus nonus testis. Providus Laurentius Boros, annorum circiter quinquaginta quinque. Quadragesimus testis. Providus Paulus Zivko, annorum quadraginta, coloni nostri in possessione Béke ad Castrum nostrum Sanctum Georgium pertinentes commorantes, iurati et examinati fassi sunt. Scire ipsos in praetacto oppido Nagy Magyar eatholicum parochum Thomam nomine resedisse, postea alterius professionis praedicantes ingressos, diversis vicibus per sacerdotes catholicos, vei monachos, catholico more divina officia peracta esse, patronos nobiles Olgyayanos fuisse. Quadragesimus primus testis. Ambrosius Vámos, annorum circiter septuaginta. Quadragesimus secundus testis. Georgius Boros, annorum sexaginta trium. Quadragesimus tertius testis. Petrus Sremer, annorum sexaginta trium, providi omnes in possessione Beök degentes subditi, honorabilis capituli ecclesiae Posoniensis, iurati et examinati fassi sunt. Et quidem dictus, Ambrosius Vámos sciret in praedicto oppido, antea semper catholicos parochos habitasse, et nou ita pridem contrariani religionem profitentespraedicantes in eo loco exortos fuisse, et quidam homo cum interremptus fuisset, negotium ratione interrempti illius hominis in coemeterio ecclesiae praedicti oppidi conclusum fuisset, veluti in loco communi, ex ista ratione, quod eadem ecclesia, cum saepedictis religiosis virginibus sanctimonialibus, et nobilibus de Olgya. in communi fundo exstrueta esset; reliqui etiam supra seripti duo testes catholicos parochos in eodem loco novissent, sed ab annis fere triginta quinque alterius confessionis praedicantes eo venire coepissent, patroni autem ecclesiae eiusmodi fuissent nobiles Olgyaienses. Quadragesimus quartus testis. Nobilis Balthazár Ravasz, annorum quinquaginta. Quadragesimus quintus testis. Nobilis Andreas Ravasz, annorum sexaginta. Quadragesimus sextus testis. Providus Valentinus Szőke, annorum septuaginta sex. Quadragesimus septimus testis. Providus Matthias Nagy, annorum quadraginta octo.