Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

consors nobilis Michaelis Balogh, in dicta possessione Kis Magyar commorans, annorum circiter quadraginta quinque, iurata et examinata fassa est. Se novisse unum eatholicum parochum in dicto loco, Thomam nomine, ex post vero diversae •confessionis praedicantes novisse, curam autem ecclesiae Olgyaienses et Chenkeienses gessisse. Trigesima testis. Honesta foemina Prisca Somza, relicta providi condam Barthalomaei Kompos in dicta possessione Nagy Magyar commorans subdita fidelis nostri Stephani Balogh, annorum sexaginta quinque, iurata et examinata fassa est. Se in dicto loco duos catholicos parochos nomine Thomam et Blasium novisse, postea et praedicantes diversam religionem profitentes multis vicibus, et Posonio vero monachos venisse et sacra, et conciones celebrassent, patronos autem ecclesiae loci illius sciret, quod Olgyaienses fuissent­Trigesima prima testis. Nobilis domina Helena Zakal, relicta condam nobilis Joannis Chenkey in eadem possessione commo­rans, annorum quadraginta duorum, iurata et examinata fassa est. Se in eandem possessionem adductam fuisse ante 32. annos, et ab eo tempore in praedicto oppido Nagy-Magyar, non catholici parochi, sod alterius confessionis praedicantis conciones audi­visse, patronos ecclesiae Olgyaienses et Chenkeyenses fuisse. Trigesima secunda testis. Honesta foemina Prisca Adorján, relicta olim providi Thomae Warich in antelata possessione Kis Magyar degens, subdita praedicti Francisci Illésházy, annorum circiter quinquaginta quinque, iurata et examinata fassa est. Se non recordari catholicos parochos in dicto oppido, sed diversae confessionis praedicantes, patronos autem eccle­siae nobiles de Olgya, et Chenkeyenses fuisse. Trigesima tertia testis. Nobilis domina Magdalena Orosz, •consors nobilis Alberti Sándor in saepe dicta possessione Kis Magyar commorans, annorum triginta duorum, iurata et eixaminata fassa est. Ut immediate praecedens testis, patronos autem ecclesiae Olgyaienses solummodo fuisse sciat. Trigesimus quartus testis Gregorius Sebestyén, annorum sexaginta. Trigesimus quintus testis Joannes Boros, annorum circiter quinquaginta quinque. Trigesimus sextus testis Lucas Fehér, annorum quadra­ginta sex. Trigesimus septimus testis Casparus Fehér, annorum quadraginta quinque. Trigesimus octavus testis Lucas Fogas, annorum qua­draginta sex. Omnes testes providi coloni abbatis Pilisiensis

Next

/
Thumbnails
Contents