Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
decisionem deponi possint, postulassent igitur partium ambarum procuratores sibi iustitiam elargiri. lidem autem commissarii ex praescriptis rationibus procuratoris praefatarum virginum sanctimonialium, et quod tam nostra, quam vero annotati palatini, et locumtenentis nostri mandata, hoc in se continerent, ut haec causa inter partes effectui manciparetur, ne ulterius partes eadem nos, et dictum palatinum, et locumtenentem nostrum molestandi occasionem haberent, praetactam eius causae depositionem minimé admittendam censuissent, et ut partes praescriptae iuxta ipsarummet oblationem, et iudiciariam commissionem, intentiones ipsarum comprobarent, iterum iudicialiter commississent. Qua audita deliberatione procurator augustanae confessionis hominum, onus depositionis ad se receptisset, super qua levatione, et ad se receptioné oneris depositionis, procurator religiosarum virginum protestatus fuisset, tum etiam super eo, quod pars adversa toties, ac toties accepta deliberatione praedictorum commissariorum, ac etiam praenominatis pluribus vicibus, ut super praetenso iure patronatus praefatae ecclesiae literas, et literalia instrumenta, si quae haberet, producerét. Alioquin idem procurator suas literas et literalia instrumenta producere paratus esset, ex quibus liquidissime appareret, ius patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magyariensis ad dictas virgines religiosas sanctimoniales pertinere, et petiisset sibi iudicium pronunciari, partemque adversam propter non productionem praetensi iuris patronatus a praedicta ecclesia amoveri. Procurator augustanae confessionis hominum responderat tali modo se a commissione dicti palatini, et locumtenente nostro récédére nolle, et nulluni iudicium de proprietate praedictae ecclesiae recipére velle, super quo iterum atque iterum protestatus fuisset, solenniter annectans, quod te praesenti termino literae certificatoriae non pervenissent, ad notitiam principalium suorum, super quo praetacti commissarii iudicantes commississent, tali modo, quocl quia in tempore praecedentis revisionis huius causae, ipsémet procurator augustanae confessionis hominum, nomine principalium suorum petiisset sibi terminum dari ad producendum super iure patronatus praedictae ecclesiae, qui ipsi peremtorie concessus fuisset, recognovisset autem ibidem dictus Stephanus Amade vicecomes, se tempestive literas certificatorias de praesenti termino, ad praefatos Stephanum Eteky, et Franciscum Martonfalvay, utpote quorum nominibus praesens actio praeteritis aliorum interessantium nominibus instituta fuisset transmisisse intimando illis, ut reliquis etiam interessatis, ad