Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

causam praesentem transmisissent easdem literas certificato­rias, et petiisset idem Stephanus Amade coram dictis commis­sariis reproduci easdem literas certificatorias, ex quibus clare appareret ipsos debito tempore certificatos fuisse, quas quia non reproduxissent, et reliquis etiam ad praesentem causam interessatis si non transmisissent, non esset culpa praedicti Stephani Amade, ac proinde allegatio praefati procuratoris nominibus principalium suorum facta, locum habere non posset, sed requireretur, ut ii, qui praetenderent se esse patronos praetactae ecclesiae Nagy Magyariensis, qui nam in processu praesentis causae denominati fuissent, in fuicimentum inten­tionis suae producerent sua documenta, eliceretur enim ex praecédentibus nobiles etiam ge Olgya fuisse in lite, termi­numque ad producendum petiisse. Quo audito procurator dic­tarum religiosarum virginum sanctimonialium dixisset sibi ad praesens cum nobilibus de Olgya nihil intercederent litis. Super quo dictus augustanae confessionis hominum procurator protestatus fuisset, asserens: Eosdem nobiles de Olgya, neque aggravari posse, quando quidem nihil litis contra eosdem sibi intercedere. Proburator religiosarum virginum sanctimonialium asseverasset. Tandem praedicti commissarii ad petitionem pro­curatoris augustanam confessionem profitentium hominum, a jún 15 3 praescripta tertia die Iunii finalem dicisionem praesentis causae distulissent, in diem immediate subsequentem quartum videlicet jún. 4. óVjem mensis Iunii, ita ut partes litigantes sua iura et docu­menta, de iure patronatus, praedictae ecclesiae Nagy Magya­riensis absque ulla ulteriori procrastinatione producere tene­rentur, iudiciumque reciperent peremptorium, sequenti itaque die testes subsequentes statuti pro parte actorum hoc est augu­stanam confessionem profitentium hominum. Primus testis. Nobilis Sebastianus Sándor, in possessione Kis Magyar degens, annorum nonaginta quatuor, iuratus et examinatus fassus est. Se scire in eo loco oppido, videlicet Nagy Magyar, praeteritis temporibus Semper parochos catho­licos fuisse, et meminisse trium catholicorum parochorum ibi­dem degentium, post quos successu temporis in praetactum oppidum subintrasset, quidam lutheránus praedicans Wolffgan­gus nomine, nihilominus deinceps quoque fuisse ibidem catho­licos parochos, et exercitium suae religionis peregisse. Patronos autem ecclesiae praedicti oppidi semper nobiles de Olgya fuisse. Secundus testis, nobilis Michael Balogh, annorum circiter sexaginta, praemisso iuramento fassus est, ad articulos interro­gatorios, veluti immediate praecedens primus in ordine testis, hoc addendo, quod cum eiusdem oppidi educillum pro certa

Next

/
Thumbnails
Contents