Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

nianae sectae praedicantis discessum semper in eo loco suao confessionis concionator exstitisset, aliud item esset, quod ipsi potiores praedictae ecclesiae patroni essent; quae quidem augustanae confessionis hominum praetensio cum praedictis religiosis virginibus sanctimonialibus veluti nociva ac iuribus ipsarum praeiudicans innotuisset, volentes eaedemquoque iuri­bus suis prospicere per suppiicem earum libellum ad dictum palatinum, et locumtenentem nostrum transmissum: Ius patro­natus praedictae ecclesiae Nagy Magyariensis ad se se perti­nere, tum ratione quantitatis maioris dominii illius parochiae praetendissent, tum vero, quod et a memoria huminum ferme continuo certi nominati catholici parochi in eadem ecclesia exstitissent. Utique praescriptae partes intentum suum super iure patronatus praedictae ecclesiae et cuiusnam religionis parochi in eadem praefuissent, docerent dicti commissarii iudicialiter deliberassent, ac praedictis partibus pronun­ciassent. Qua deliberatione audita procurator augustanae confes­sionis hominum, causam eandem cum onere trium florenorum hungaricalium : coram praefatis commissariis deponere voluis­set. In contrarium autem procurator dictarum religiqsarum virginum sanctimonialium allegasset, depositionem praetensam procuratorem augustanae confessionis hominum admitti non debere, tum ex eo, quod ad primordia regressus non daretur, post tot, et tarn multos iam subsecutos causa in eadem Pro­cessus, tum/Vero quod haec causa fundata existeret super propriis ipsorum supplicationibus, nec non commissionibus tarn nostris, quam praefati palatini, et locumtenentis nostri, in quibus contineretur, ut eandem praedictus Stephanus ámade primoquoque tempore cum reliquis concommissariis sibi adiunc­tis finaliter determinaret, et debita executione concluderet, in causis autem super huiusmodi supplicationibus, et commissio­nibus fundatis nunquam nedum visa, sed nec audita quidem fuisset depositio aliqua subsecuta fuisse, accederet etiam, quod lege regni remittente, depositio alicuius causae ad ordinarium iuris cursum pertinere deberet, praesens vero causa, non solum esset extra ordinaria, sed etiam peremptoria, in qua omnia iuridica remedia tollerentur, et amputarentur, restaret igitur ut actionem suam prosequeretur alterius, et doceret intentum suum. Ex adverso procuratore augustanam confessionem profitentium hominum allegante, praemissas exceptiones, et rationes procuratoris religiosarum virginum sanctimonialium locum non habere. Quia regula iuris esset generalis, quod omnes causae qualitercunque motae fuerint, ante finalem earum

Next

/
Thumbnails
Contents