Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
beratum est, ut Ludany, coram coetu presbyterorum sibi reconciliet; si alias inhoneste eum exceperit, graviori poenae subiaceat. — Keconciliavit sibi dominum Paulum Fejes presbyterum. 4. De domino Thoma Ferrario. De domino Ferrario, et Francisco Buzaeo ministro Tothvasoniensi, qui accusatur primum, quod in Petsel in taberna ad ebrietatem usque compotavisset; secundo, quod se seniorem, et talem ac talem esse, Thrasonice gloriatus fuisset, deliberatum est: ut intra quindenam, conferat se .in faciem loci Petsel, et contra istas accusationes purget se in praesentia reverendi domini Ambrosii testimonio hospitis oenopolae, et reverendi domini Georgii Szent Georgii. Si vero se purgare non potuerit. propter peccatum quidem ebrietatis, iuxta articulum 20. florenis tribus privetur, propter iactantiam vero gradu presbyterali deiiciatur. — Alter autem Tóth Vásoniensis ille propter ebrietatem privetur florenis tribus. 5. De Georgio Marcis Börhidensi. De Georgio Marcis, Börhidensi, qui profanationis sacramenti accusatur, quod sacramentum eucharistiae agonizanti cuidam, et plane ob morbi vehementiam deliranti, nec sui ipsius compoti, ob idque ad perceptionera sacramenti inepto, ori inservisset, deliberatum est, ut praesente ministro vicino Gregorio Miskolczi, testimonio civium fide dignorum eiusdem loci duorum aut trium, qui eo tempore aegro illi adfuerunt, accusationem hanc diluat. Quod si efficere non valuerit, propter profanationem sacramenti, tribus florenis privetur. 6. De domino Martino Theiedi et Soliensi Joanne Szondi Ősiensi. Hi superstitiosae incantationis accusati, convicti sunt, quod ille librum infirmo cuidam, ad sanitatem recuperandam, capiti supponi curavisset; hic vero verba haec veteris testameníi: videbunt quem transfixerunt: cochleari inscripsisset, vinumque, quo charecteres diluit, aegro contra coniunctionem propinavisset, deliberatum est: primum, ut singuli binos aut ternos auditorum suorum fide dignos vades intra quindenam domino Superintendenti offerant, qui pro ipsis spondeant, nunquam amplius ipsos eam ipsam incantandi, et verbi Dei in superstitionem abutendi, libidinem iteraturos; si vero sponsores tales adinvenire nequiverint, usque ad annum ob officiis suis exercendis suspendantur. Si vero sponsores nancisci potuerint: deliberatum est secundo, ut ternos fiorenos, hoc est, sex deponant, alter quidem tres Weszpremii coram domino