Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

Superintendente, cum praesbyteris una constituto, quos uterque honesta deprecatione reconciliare debebit, — ailter vero tres Papae coram domino seniore pariter cum suis praesbyteris una constituto, quos consimiliter uterque praehabita depre­catione reconciliet. 7. De Stephano Szántói ministro Görbőiensi. De eo, quia accusatur laicos fere duos gladio suo vul­neravisse, et vocatus in synodo non comparuit, deliberatum est: ut per milites adferri curetur, negotiumque eius iuridice discutiatur. 8. De domino Isaaco Szerdahelino. Dominus Isaacus Szerdahelinus, minister ecclesiae Szar Bereniensis, in presbyterum senioratus Weszprimiensis in locum soceri sui venerandi domini Joannis Bredi de Solt, Pastoris Kajariensis pie in domino defuncti, communi ecclesiae voto constitutus et stubstitutus est. III. Causae matrimoniales excussae. I. Causa Petri Szálka de Vasarhel, contra coniugem suam Anastasiam filiam Vincentii Mike de Kis Szőlős. Actor dicit. Én az én feleségemmel, az Incattus asszony­nyal nem lakom, mert nem szeretem, azért mert széllyel buj­dosó csavargó, sokszor immár tőlem elfutott, nem győzöm föl s alá keresni. Incattus dicit: Azért futottam el tőled, mert nem szeretlek, mivelhogy nem lakol velem házasságnak rendé szerént. Deliberatum est: Uterque coram consistorio constituti interrogentur, quaenam sit causa tantae animorum ipsorum a se in vicém abalienationis, et moneantur diligenter ad recon­ciliationem, et si in eontumatia prostiterint, separati ligentur: et nisi aliquando ultro sibi mutuo reconciliati fuerint, vivant perpetuo sine spe coniugii. II. Causa Gregorii Mihálfi de Lovas, contra coniugem suam Elizabetham filiam Stephani Pal de Vasarhel. Actor dicit: Coniunx mea mihi non vult cohabitare. Incattus dicit: Quia non amo te. Deliberatum est: Incattus fidei datae et officii admoneatur: quae si omnibus admonitionibus contemtis, contumacem se se exhibuerit (quandoquidem Actor reconciliationem libenter admitteret) propter contumatiam a magistratu punita, civitate eiiciatur, et maneat absque spe coniugii, usqtie dum vir vixerit. Ipse vero Actor, literis testi-

Next

/
Thumbnails
Contents