Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

közianis, vestros inter caeteros fratres, nostri duorum, hoc est domini Superintendentis et mei, visendorum gratia, Deo vobis vires clementer indulgente, itineris longi molestis molestiis flocci ; habitis, in loco praefato et die praefixo comparere, vestraque iucunda praesentia, coetum illum nostrum cohones­tare, atque adeo pectora nostra hilartate delenifica exhilalare dignemini. (Quis seit, charissimi, forte nunquam amplius, nisi in patria coelesti, nos invicem conspecturi sumus.) Quod ut efficere, ipsiusque filii Dei glóriám ad spirituális militiae cin­guli solutionem usque pro virili, contra portás inferorum, adserere possitis, omnipotens faxit, qui regit astra Deus. Mea familiola, familiam tuam multis mihi nominibus debite obser­vabilem, osculo sancto salutat, et vitae utriusque felicitatis apprecatione impertitur. His ipse Deus pacis sanctificet te per omnia, ut integer Spiritus tuus, et anima, et corpus, sine querela, in adventum domini nostri Jesu Christi servetur. Amen. Datae 15. die Április. Anno Messiae 1620. • Charitatem tuam charissiman animi syneeri devotione observans Johannes Paulides Kanisaeus, minister ecclesiae Papensis. Kívül: Eximio Jesu Christi servo, domino Stephano Szylagio, spectabilis ac magnifiei domini, domini Georgii Comitis Zerin etc. con­cionntori aulico, coetuque in ecclesiastico presbytero lectissimo etc. domino, et fratri in Christo, fide fida mihi perpetim observandissimo. in Csáktornya Szent-Mihal. Acta synodi. Synodus ista dignanon est,quae generalis ihtituletur, quavis etiam vel particulari vilior. Altercatum in ea satis, obiectatumque hinc inde, quod occultum iuter ipsos seniores odium foveretur : quod metuendum, ne brevi in schisma erumpat apertissimum, et scandalosissimum. Animus venerabilis domini Superinten­dentis ita fuerat exasperatus, ut si synodus fuisset paulo generalior. et si dominus Emericus Beythe senior ei inter­fuisset : officium suum episcopalem ambitiosis et contentiosis hominibus omnino resignasset. Etsi autem dominus Beythe, nos synodum Nemet Ujvarini in sua ecclesia celebrare velle probe seiverit, tarnen non sine magno coetus nostri contemtu, non exspectato die synodi, domo sua in thermas Tepliczanas ultra Dravum fluvium discessit, causatus morbum corporis, cum revera morbo animi deplorabilissimo laboraret. Lingva sile ! non est ultra narrabile quiequam. Utinani abscindantur, qui vos inquietant: inquit Apostolus noster Gal. 5. versiculus 12.

Next

/
Thumbnails
Contents