Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

Tn ae synodo nemo sacro ministero fuit inauguratus. Con­stitutum tarnen est: 1. De legatis in diaetam regni mittendis. Legati venerabilis dominus Superintendens et Joannes Paulides Kanisaeus in diaetam regni Novizolenum proficiscantur. 2. De Censu. Census per viginti quinque denarios, singuli seniores a ministris sibi subiectis, prima quaque occasione exigant, exac­tunique in particularem synodum Papae brevi, Deo volente, celebrandam transmittant, qui deinde ipsis dominis legatis in viaticum cedat. 3. De synodis. Synodus generalis deinceps nonnisi in partibus Cis-Rabanis celebretur; cuipropter loci propinquitatem, earundem partium se­nioratuum ministri omnes et singuli : ex ultra Rabanis vero senio­ratibus, singuli seniores cum suis singulis quaternis presbyteris (quibus reliqui fratres sumptulum aliquem conferant) omnino interessé debebunt. In synodo autem particulari proxime Papae futura, senioratus Cis-Rabani, voluntatem suam (qua erga venerabilem dominum Superintendentem sunt affecti ; quam, cum in praesenti synodo dominus Superintendens haberet officium suum resignandi animum, instanter cum petentes, ne id facere pergeret, se celebrata prius etiam a se in partibus suis particulari super hac re synodo, per suos legatos expla­naturos promiserunt) literis insertam, per legatos suos notificent. Catalogus ministrorum, qui synodo huic interfuerunt. Ex senioratu Weszprimiensi. Venerabilis dominus Stephanus Pathaynus superattendens. Dominus Johannes Sotus de Bred, Kajariensis. Dominus Ambrosius Nagy, Bereniensis. Dominus Matthias Molnár Girgius, Fölső Eörsensis. Ex senioratu Papensi. Dominus Johannes Paulides Kanisaeus, senior. Dominus Paulus Capito, Szemerensis. Dominus Thomas Ferrarius Symeginus, Padragensis. Dominus Paulus Sarianus, Kenyerensis. Dominus Gregorius Szálai (Csesznekensis). Dominus Michael Nemetinus, Fölpeczensis. Dominus Stephanus Botos Vaczinus rector scholae Papensis.

Next

/
Thumbnails
Contents