Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

esse mente connecti, quam corpore copulari: cui adstipulator phoenix episcoporuni magnus ille augustissimus de vera reli­gione : animi ingens coniunctio maior est, quam locorum aut temporum. Non ergo tuorum ego de intermissione litera­rum conqueror. Ego enim is sum qui amicorum curas metior non exitu, sed animo, •— non effectu, sed affectu. Non ego si vel rarius te videam, vel literas tuas legam, ex eo te amicitiae nostrae libellum repudii porrexisse concludam. Sed nec tu, ut tuto de te mihi persavasi, si vel rarius me videas, vel literas meas legas, ex eo me amicitiae nostrae libellum repudii por­rexisse concludes. Quae enim talium indiget fomentorum admini­culis, iisque subtractis eclypsat. Si quis eam amicitiam germa­nam et genuinam fuisse adstruxerit, hallucinabitur charissime. Sed ne longo te amabilis domine Stephane praeludio et pro­logio morar, prora et puppis harumce mearum ad te literarum haec est: Venerabilis dominus Stephanus Pathayus, Superintendens noster vigilantissimus, synodum generalem dominica lubilate, hoc est 10. die proxime imminentis mensis Maii, in oppido Németujvár, sub patrocinio spectabilis ac magnifici domini Francisci de Báttyán etc. celebrandam indixit, literasque con­vocatoriales ad dominos seniores iam emitti curavit, quas cum propter quarundam circumstantiaruni importunitatem, ad te, qui ibi habitare prope modum videris, langvida quo fessi vix venit, (?) aura noti tempestive pervenire posse dissidam: ideo honoris et observantiae in te gratia, ex annuentia clarissimi nostri domini Superintendentis, de eiusdem nostrae synodi generalis et tempore et loco, tenore praesentium te compel­landum et commonifaciendum esse censui. Cum ergo conventus nostrae, et quae inibi ex mutuo nostri conspectu, in cordibus nostris resultare solet laetitia, hypotyposis quaedam sit gaudii illius ineluibilis, quod in monte Sion, in civitate Dei vivi Hyerosolyma coelesti apud myriadas angelorum in conventu illo universali et concione primogeni­torum, qui conscripti sunt in coelis, habituri sumus : ideo vos charissima duo capita, rerum mystarum par et exemplar, hic est te et clarissimum dominum Andreám Hidegkutium (quem amabili et amicabili salute aeviternum salvere iubeo) vos inquam coetus nostri ecclesiastici presbyteros, iure merito suspiciendos, protectabili instantia oro, ut sicut nos ex istis nostris partibus, nostros inter caeteros fratres, vestri duorum visendorum gratia, Deo nobis vires clementer indulgente, itineris longi molestis molestiis fiocci habitis, comparere in loco praefato et die prae­fixo studebimus: ita etiam vos. ex illis vestris partibus Mura-

Next

/
Thumbnails
Contents