Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
hoc tempore notificentur, rrec operae pretium, nec necessarium esse existimamus: tum enim tibi, Deo vobis vires clementer indulgente (ut et decet, et exquiritur) eidem synodo nostrae interfueritis, omnia vobis adaperientur, atque adeo vestro suffragio discutientur. Ut tarnen ex negotiis iis, quae nobis particularem synodum celebrandam suaderit, unum vobis significemus: probe noscitis Somogiensi in districtu fratres esse aliquot, qui sacri ministerii candidati quidem sunt, verum manuum impositione presbyterali sacrum istum ordinem plenarie sibi collatum non dum habent; quibus ut s cundum ritum ipsis ab apostolis nmtuatum, ministeriuni sacro-sanctum conferatur, necessario scanHali a nobis evitandi exquirit necessitas. Quapropter, dilecti in Domino Jesu, vos omnes et singulos, et monemus ex charitate, et vobis praecipimus ex officio, ut ad praefatum 17. diem Ianuarii hic Papae, negotiis et occupationibus vestris, quae aliquam excusationis speciem prae se ferre viderentur, sive ea privata, sive publica, sed levioris momenti fuerint studiose posthabilis, adesse studeatis : facturi Deo cumprimis, cuius gloriae promovendae gratia conveniemus, rem gratissimam, ipsinsque ecclesiae utilissimam ; nobis autem, qui vestri sumus in Christo fratres, integro more, et syncero amore perpetuo remetiendam, reponendam. His vos chaiissimi in Domino, una cum vestris omnibus, protectioni Altissimi commendamus. Papae 9. die Decembris. Anno 1617. Vestris in Domino fratres Stephanus Pathay, superintendens Johannes Paulides Kanisaeus, minister ecclesiae Papensis, senior, et nótárius. Epistola convocatoria, ad dominos seniores Trans-Rabanos missa. Vobis, Venerandi Compresbyteri, et fratres in Domino dilectissimi, a Deo etc. etc. Quemadmodum Satanas, hostis veritatis int'ensissimus, omnes in occasiones est intentus oculatissime, quomodo centonibus fraudum consutis, per Organa sua nocentissima, evangelii (quod doctor gentium potentiam definit esse Dei ad salutem omni credenti) propagationi obicem ponere, eiusque cursum demorari possit : ita ex diametro, nobis quoque, quos Spiritus Sanctus ad pascendam ecclesiam Dei, quam proprio sangvine acquisivit, episcopos costituit, in omnes oportet esse occasiones intentos, quomodo nobis ipsis, atque adeo universo gregi attendere possimus. Fit enim saepicule, ut pastoribus