Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
in utramque, ut debet autern Epimenidem somnura praelicenter stertentibus, lupi graves, non non parentes gregi, invadant, illacrimandumque in modum dissipent ovile Christi. Ut ergo nos in specula domus Domini, in qua dívina nos speculatores constituit misericördia, pro virili fideliter excubare velle, charitati vestrae charissimae innotescat, liquescat: seriis iisque non paucis ecclesiarum nostrarum negotiis serio id a nobis efflagitantibus, Synodum particularem hic Papae, ad 17. diem Januarii, bono cum Deo celebrandam indiximus, in qua ea nobis tractanda venient negotia, quae divinum post auspicium, vobis insciis, et inconsultis tantum abest ut exodium, ut ne exordium quidem commode sortiri poterunt: quae et si his ordine inserere, vobisque hoc tempore extexere, nec operae praetium, nec necessarium esse existimamus; tarnen ex iis unum vei alterum ut huc adscribamus, omnino nobis adlubescit, quorum ad exanditionem, ut benignam aurium vestrarum operám nobis detis, vos impendio nos quidem oramus ; vos autem facitote, ut nos compendio vos exoremus. Non nescitis, dilecti in Domino, diaetam regni Posonii habendam iam ante fores esse, cui, ut legati nostri ecclesiastici intersint, fratres nostri, tum qui in Hungária inferiore degunt, tum qui plagam ultrádanubianam inhabitant, hoc uno omnes animo et ore expetiscunt: super qua re venerabilis dominus Petrus Csene superintendens utradanubianus, seniorum sibi addictorum, hac ipsa celebravit hebdomade conventum, in quo et de legatis, quinam ii esse debeant, et de sumptu illis contribuendo, provide deliberavit nobisque, cum domini Pauli Seraphyni, illustris scholae Papensis moderatoris haud inglorii nuptiae Comarini ante dies aliquot celebrarentur, hoc idem inculcavit amicissime, ut et nos, coacto seniorum superintendentia nostra conventu, de hoc negotio, communi consilio deliberaremus, operamque daremus pene singularem, ut nostri etiam legati ipsorum legatis adiungerentur, qui Posonii in diaeta, ubi opus erit, status regni, super iis rebus, quae nostram concernent religioneín (sicut tempore coronationis Matthiae II. etc. hanc ipsam, et cum laude, et cum fructu a Domino Surio, et aliis immortali memoria dignissimis viris, restim tortám esse probe meminimus) subinde monere et solicitare queant; ne (quod omen Deus ad Gyäros proscriptum velit) si nobis arundo alas verberare aliquando occoeperit, nos negotio nostrp defuisse quisquam merito olim conqueri valeat. Sicut ergo dilectus noster in Domino frater, dominus Petrus Csene superintendens iam dictns seniorum sibi addictorum conventum Comjatini egit: ita et ego, ductus ipsius exemplo et monitis, seniorum mihi addic-