Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
Benedictus Keszöy, ordinatus in ministrum ecclesiae Kapolensis T in Somogy. Georgius Bors Muraiszombatinus, ordinatus in ministrum ecclesiae Bedegensis, in Somog5 r . Georgius Tallósi, ordinatus in ministrum ecclesiae Fok-Szabadensis. Petrus Várallyanus, ordinatus in ministrum ecclesiae Szamasensis in comitatu Weszprimiensi. II. Causae quorumdam ministrorum a synodo in specie excussae. 1. De dominó Johanne Bredi ministro Kajáriensi. Minister Kajáriensis conquestus est de auditoribus suis, quod concionem apud unumquodque funus instituendam, a pastore sollicite expeterent; verum pro laboré concionandi plane nihil solvere vellent: imo ne consvetudo per huiusmodi concionum laboré solvendi apud ipsos inolescat •, tantum abest ut solverent, ut pastore carere penitus maiint: cuius causam, ut authoritate synodi, componant conventionem de ipso cum auditoribus instituant, eamque conscriptam ad dominum Superintendentem deferant, dominó Ambrosio Nagy Berenensi, et dominó Matthiae Küszögino presbyteris impositum et iniunctum est. 2. De domini Ambrosii Nagy Berenensis difficultatibus, quas vei ab auditoribus suis, vei Alsó-Orsensibus (qui iugera et prata parochialia ad Kis Bérén pertinentia violenter possident) patitur, D. D. Joanni Bredi et Matthiae Küszögy a presbyteris iniunctum est, ut authoritate ecclesiae eas consopiant; Alsó-Örsensibusque pratis illis parochialibus Kis Berenensibus sub poena privationis ministerii interdicant. 3. Dominus Michael Németi Fölpecsensis, ut nimiam inebriandi libidinem (cuius saepius accusatus fűit) vitaret, sub poena depositionis, admonitus est. Nobili itidem cuidam Joanni Miskei, qui dicebat se, cum ipso, ob aliquod ipsius facinus malum, iure contendere velle, data est libertás iure contra ipsum, coram seniore, in quindena agendi. 4. Dominus Georgius Körmendi Szerecsenensis solennem accepit dehortationem super eo, ne (prout accusatus fuit) deinceps fornicaretur, neve symmistis suis virulentae et detractricis suae lingvae cuspide fodicaret, vellicaret. 5. Dominum Georgium Tallósium Fokszabadensem (qui et aliorum, et sua ipsius fassione, et testimonio convictus est