Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
superstitiosus esse exorcista, et discipulus exorcistae illius pastoris Sarloiensis) ad id adégimus, ut interposito iuris iurandi sacraniento, foedo illi exorcismi exercitio renunciaret, nunquani aniplius eum in cuiusquam gratiam exerciturus: id quod etiam fecit toto coetu audiente. Quod ipsius iusiurandum, in futuram memóriám ac cautelam, protocol'o huic inserere opera praetium esse duximus. 6. Dominus etiam Georgius Bors Bedegensis, qui in censura morum fatebatur esse ebriosus et percussor, solenni ut decuit, non caruit admonitione, ut honore hoc ecclesiastico assumpto, mutaret mores in meliores ; caeteroquin gradui functionis suae igniminiose deturbandus. 7. De Nicolao Fejéregyházi, qui non ita pridem, animi levitate, ad adversarios ubiquistas confugerat. ab iisque in pagum Leeg, in districtu Csallóköz collocatus fuerat; quia sauciatae conscientiae morsu externatus, ad fratres nostros ultradanubianos confugit, orans, ut ab ipsis reciperetur (qui nos in synodo consuluerunt, quid cum ipso agendum, et quomodo ipse in grémium ecclesiae reversurus, recipiendus esset) deliberatum est: ut quando quidem, hoc inconsiderato .suo transfugio, ipsis quidem adversariis gaudii, auditoribus vero suis Cseznekiensibus matériám scandali praebuit: loco gaudii illius in annos eorundem adversariorum tristitiam eo pacto inducat, ut hic Papae super defectione sua deprecetur et reconcilietur sibi presbyterium Papén se, unde ipsius resipiscentiae fama in aures adversariorum facile pervenire possit; ut qui ipsum ad se deficientem viderant cum gaudio, idem eundern ex defectione illa sua resipuisse audiant cum iniuria et tristitia ; scandalum vero illud auditoribus suis Cseznekiensibus praebitum eluat eo modo, ut hinc Papa, literis senioris commendatitiis instructus, veniat Cseznekinum, ibidemque ecclesiam offensam sibi reconcilibet, ut qui defectione ipsius fuerant scandalizati, resipiscentia eiusdem iidem optime in animis medicentur. Hacque conditione impleta. recipiat literas testimoniales in futuram nostram suamve cautelam, et habeatur pro genuino et germano ecclesiae nostrae membro, ubivis locorum et gentium. 8. De Andrea Szencino Kupensi. Cum contra Andreám Szencinum, senior suus ex officio, coram consistorio presbyterali accusationem instituisset, eo quod, contra articulum Köveskutensen 15. futilitate iam aliquot ecclesias delusisset et fefelliset, Moriczhidaque, Szent Mihalinum, et illinc anno nondum expleto, Kupinum sine eius favore et scitu commigrasset,commissaque haec eius indecentia iuridica decisione deci-