Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

omniumque beatorum synodum abivit, gravamina omnia, si quae nostras ecclesias attingunt, nobis vel discutienda vel aegre toleranda reliquit. Aeviternae laevitiae navam navat operám, accepit glóriám, quam spe viva praestolatus esse suscepit coronam, pro qua legitime certavit. Iam, mi charis­sime et doctissime domine Joannes, quorsum oculos et cogi­tationes, imo sollicitudines nostras, coniicere debeamus, (vexat ne vix quidem invenire datur) clarissimus vir, dominus Johannes Samaraeus affinis meus, unacum reverendo Daniele Nemes­nepio, certantibus et praevalentibus suffragiis eligebantur; at ille pedibus manibusque remique et reluctatur huic muneri et oneri gravissimo. Negotium in suspenso pendet. Si Deus volet, in futura synodo magis circumspecte et Jaboriose propicien­dum nobis erit de successuro episcopo: quod altissimus velit esse foelix et fautissimum! Vale vir clarissimus et eruditis­simus dominus Joannes. Raptim Ujvarino, die XL Julii 1622. Tuae magnae Charitati adictissimus Emericus Regius Peczelius. protempore pastor ecclesiae Ujvariensis. Kívül: Admodum Reverendo, Clarissimo, et Eruditissimo Viro, domino Joanni Paulidi Canisae, Pastori Ecclesiae Papensis, necnon vicinarum eius seniori vigilantissimo. et fidelissimo etc. Domino et amico meo mortalium amantissimo. Luctuosam hanc domini Petri Czene superintendentis mortem subsecuta est (in his partibus nostris) mors immatura reverendi et eximii Christi servi, domini Georgii Szent Geoígii, ecclesiae Csapak ad Balaton lacum, ministri fidelis, nec non coetus ecclesiastici, sub senioratu Veszprimiensi, presbyteri industrii, qui 27. die Junii ex hac miseriarum valle eductus, in ecclesiam triumphantium in coelis est y morte placida inter­veniente, introductus ; cuius memoria sit in benedictione. Venerando domino Petri Czene. sie pie et vita et officio defuneto, fratres ultradanubiani celebrarunt synodum hoc ipso anno 14. die Septenibris Comiatini, ea intentione, ut in ea virum aliquem idoneum in fastigium muneris superintendentalis subli­marent : cuius quidem synodi congregandae provincia, communi omnium voto, tempore sepulturae domini Petri Czene, demandata fuit admodum reverendo et pio viro, domino Jacobo Ag Magya­rino, ecclesiae Comarianae ministro et seniori fidelissimo, qui ex partibus hisce nostris venerabilem dominum superinten­dentem et Joannem Paulidem Canisaeum, ut praesentia sua electionem et consecrationem novi Superintendentis condeco­rare dignarentur, hac epistola invitatoria honeste invitatos voiuit.

Next

/
Thumbnails
Contents