Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
eius, vos itidem membra adpectorata estis) et fidelitas; ut honeste et observanter a nobis invitatí comparere nullatenus detracteíis; ne nostram, apud vos, honestam invitationem, et admonitionem parvi esse aestimatam. iure et nos, aliquando alicubi conqueri possimus. Enitemini igitur, synduli et synergi nobis charissimi, Deo vobis vires et valetudinem paterne indulgente, negotiis, et occupationibus vestris, qua privatis, qua publicis, quae aliquam excusationis speciem prae se ferre viderentur, ad tempus stúdiósé posthabitis, nobis adesse: facturi rem Deo imprimis optirno, maximo, cuius gloriae promovendae erga conveniemus, gratissimam, ipsius ecclesiae utilissimam, nobis autem, qui vestri sumus in Christo fratres more integro, et amore haud insyncero perpetuo reshostiendam. His, commendamus vos, fratres charissimi, Deo et sermoni gratiae ipsius, qui vos superstruat, et vobis det, quod liaereditatis iure possideatis, cum sanctiíicatis omnibus. Amen. Papae 15. die Decembris, Anno salutis electoris vindicatae 1617. Vestri in Domino fratres et collegae Stephanus Pathaynus, superintendens. Johannes Paulides Kanisaens, minister ecclesiae Papensis, senior et nótárius, m. p. Kívül: Admodum reverendis et olarissimis, zeloque gloriae Filii Dei ferventissimis viris, dominó Emerico Böythe Német-Ujvariensis, dominó Petro Also Lyndvaeo Körmendiensis, dominó Petro Briccio VizLyndvensis ecclesiarum ministris fidelissimis, nec non certorum fratrum Helveticae Confessionis senioribus vigilantissimis etc., dominis, amicis et fratribus in Jesu Christo, nobis singulari animi promptitudine perpetuo suscipiendis. Epistola convocatoria ad Dominum Casparum Nagy seniorem Kis-Komáromiensem. Tibi, Venerande Compresbyter, et fráter in Domino dilecte, a Deo etc. etc. Seria eaque haud pauca ecclesiarum nostrarum negotia, serio id a nobis postulant, fráter in Christo dilecte, ut synodum particularem hic Papae celebrandam ad 17. diem Januarii indicamus. Negotia, quae in ea tractanda venient, ut omnia his ordine inserantur, tuaeque charitati hoc tempore notificentur, nec operae praetium, nec necessarium esse existimamus: tum en, ubi, Deo tibi vires benigne indulgente (ut et (lécet, et exqueritur) eidem synodo nostrae interfueris, omnia