Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

tibi adaperientur, atque adeo tuo, hoc est consistorii nostri ecclesiastici senioris haud indigni calculo, nec non suffragio discutientur et excutientur. Ut tamen ex negotiis iis, quae nobis particularem synodum cogendam suadent, unum tibi significemus: patet tuae charitati Somogiensi in districtu fratres esse non nullos, qui licentiam quidem habent ad sanctum ministerium, sed ordinati nondum sunt, quibus ut hic Papae (quo loco proposito hominis(?) nostro accommodatiorem invenire non potuimus; fratribus enim Somogiensibus in synodum generalem transrabanam venire, prae Turcica saevitiaa, vix integer est) secundum ritum ipsis ab apostolis nmtuatum sacer iste ordo solenniter conferatur, necessario scandali evitandi exigit a nobis necessitas. Quapropter te, compresbyter et consenior nobis in Domino dilecte, in synodum illám nostram particularem honeste et observanter invitainus, monemusque ex charitate, ut iam dicto loco et tempore, nobis adesse, synodumque nostram particu­larem, atque adeo sacram Somogiensium fratrum inauguraiionem praesentia tua veneranda cohonestare digneris. Hos exquirit a nobis officii tui, qui senior salutaris, respectus et ratio, ut ea, quae in rem ecclesiae publicunique eius commodum nobis exsequenda incumbunt, te insalutato, inscio, inconsulto, non advocato, exsequi nolimus: ne te iure et honore tuo pro nos defraudatum unquam et usquam conqueri possis. Hoc vicissini etiam abs le exigit Charitas tua (cuius vinculo nobis connexus es) et fidelitas, ut honeste et observanter a nobis vocatus, comparere nullatenus detrectes; ne nostram apud te instan­üam floccifactam esse iure et nos aliquando alicubi conqueri possimus. Da igitur operám negotiis et occupationibus tuis, quae aliquid excusationis spem prae se ferre viderentur, sive ea privata, sive publica, sed levioris momenti fuerint, stúdiósé postpositis, ut nobis adsis: facturus rem Deo gratissimam, ipsius ecclesiae utilissimam, nobis autem fratribus in Christo tuis, syncero amore perpetuo renietiendam. His, te una cum tuis commendamus protectioni Altissimi. P;ipae 8. Decembris Anno 1617. Tui in Domino fratres Siephcmus Pathaynus, superintendens. Johannes Kanisaeus Paulides, senior. P. S. Si ministros Somogienses, vicinitati et inspectioni tuae subiectos, maximé autem, qui ordinati nondum sunt, ad quos ob longam locorum intercapedinem literae nostrae con­vocatoriae, quas adornavimus difficulter, aut tarde pervenirent,

Next

/
Thumbnails
Contents