Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
I. A Poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül
CAPITULUM IV. De idololatria et superstitione fugienda. Deus praecepit fugiendos idololatras et superstitiosas,. quod crimen ne minister ecclesiae incurrat abrogentur ceremóniáé et sacrificia impia seu ethnica. Item consecrationes aquae candelarum herbarum etc. Aboleas circumgessio imaginis crucifixi die Paschatis, pulsus campanarum adversus tempestates, cultum imaginum ministri damnent et e cordibus auditorum, per verbum Dei erruant. Magistratui vero cetera comittant, cum officii sui admonendo. CAPITULUM V. De evangeliis et epistolis Dominicalibus. Lectiones evangeliorum et epistolarum Dominicalium observentur, quia captui auditorum haec ratio servit: Neque sua ingenia doctores ostentent, nisi in coetu egregiorum et sacrae scripturae peritorum virorum. Evolvant autem pastores simpliciores probatissimorum authorum scripta, ne seipsos involvant et tandem ecclesias turbent. CAPITULUM VI. De festis diebus. Superstitiosa festa abrogentur, sancta vero et recepta in repurgatis ecclesiis serventur propter verbum Dei, et usum sacramentorum communesque preces et gratiarum actiones, quibus diebus plerumque correspondent históriáé. Utpote: Festi Nativitatis Christi cum duobus sequentibus diebus, Circumcisionis Domini, Epiphaniorum, Conversionis Pauli, Purificationis Mariae, Festum Coenae Domini, Passionis Domini, Resurre ctionis cum sequentibus duobus diebus, Philippi Jacobi r Ascensionis Domini, Pentecostes cum sequentibus duobus diebus, Trinitatis, Johannis Baptistáé, Petri et Pauli, Visitationis Mariae Magdalenae, Jacobi, Transfigurationis Domini, Bartholomaei, Mathaei Apostoli, Michaelis sive Angelorum, Simonis et Judae, Omnium Sanctorum, Andrea, Thomae, cultus autem sanctorum et ocium serio reprehendant auditoresque de pio congressu instituantur. CAPITULUM VII. De catechismo in templo docendo. Catechismus a prandio diebus Dominicis ubique diligenter tractetur, aestivo tempore in Quadragesima V. singulis