Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
I. A Poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül
diebus, ut iuventus in eo exerceatur, et sic firma pietatis seminaria iaciantur. Examen saepissime instituatur, et propter adultiores partes Catechismi ordine explicentur. Prae reliquis autem Doctoris Lutheri Catechesis minor valde est utilis, eam igitur ministri diligenter instillent auditoribus; sicut in civitatibus fit cum magno fructu et pietatis profectu. CAPITULUM VIII. De ritu baptisandi et copulandi. Formán baptisandi infantes, et copulandi novos coniuges conformiter, ut cum Luthero retineamus, operae praecium est, cum conformitas illa utilis sit et optima omnibus coniunctis ecclesiis, ut ita papistarum superstitio, qui ea nunquam iuxta verbum Dei administrare didicerunt, tollatur, in aliis vero levitas cum baptizandi tum copulandi coé'rcentur. CAPITULUM IX. De baptismo publice in templo peragendo. Infantes Semper publice et si fieri potest, inspectante frequenti coetu, solenni ritu baptizandi sunt; qua propter et sacri fontes in templo extracti hic itaque pius antiquus mos et utilis retineatur, excepto casu necessitatis. CAPITULUM X. De sponsorum, ante copulam in vita cristiana confirmatione. Novi coniuges ante nuptiarum solennitatem accedant ad absolutionem et coenam Domini, ibidemque diligenter examinentur in partibus Catechismi, ut suos postea sciant in pietate educare. CAPITULUM XI. De sponsorum promulgatione. Matrimonium inituri 14. diebus ante nuptias proclamentur, hoc est, tribus diebus Dominicis consequenter, partim propter publicas preces, partim propter gravia impedimenta et errores occultos. CAPITULUM XIÍ. De copula et conviviis nuptialibus. Copula fiat publice in templo solenni ritu, pio et christiano iuramento, vitentur etiam in convivio nuptiali impudicae choreae, et omnis levitas pio coetu indigna, imprimis etiam propter pericula et mala praesentia.