Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai
pernarum, ciborumque tempore paschatis, herbarum magicáé consecrationes, et id genus alia, quae superstitio hominum invenit, absque imo contra verbum Dei. Discant pii christiani per sermonem Dei, et precationem domi sibi quotidie benedicere, vel sanctificare, cibos ut habetur exemplum in Cristo Domino nostro. Et quemadmodum docet divus Paulus I. Tim. 4. Sintque mundi, quia mundis omnia munda. Tim. 3. Rogamus et iam christianum magistratum, ut si propterea a rusticis impeteremur, dignentur ministrorum parochorum, patrocinium et defensionem suscipere. Nam in ecclesia verbum Dei, non humanae constitutiones sunt predicandae. Matth, 15. I. Pet. 4 Qui loquitur, loquatur verbum Dei. CAPITULUM XXIII. De sepultura mortuorum. Conclusum etiam est corpora mortuorum, praesertim piorum, ob futuram resurrectionem honeste ad sepulcra esse deducenda. Ubi sunt scholastici pastor cum coetu scholastico prodeat in funus, et canant aliquid ante aedes, mortui sermone vulgari; idque ad consolationem, doctrinam, et aedificationem circumstantium vel amicorum demortui, praelegat pastor locos sacrae scripturae, qui maximé ad rem tunc faciunt, quales sunt. .1. Cor. 15. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis etc. vel 1. Thes. 4. Nolo vos ignorare de his qui obdormiverunt vel Phil. 3. Nostra conversatio est in coelis, ut est in agenda In processione canantur cantiones. In coemeterio ex locis sacrae scripturae, brevem faciat pastor concionem ex causa mortis et omnium calamitatum, et de fide et spe resurrectionis ad vitám aeternam propter Christum donandam etc. Nemo autem praesumat pro mortuo mistificare, quia Coena Domini non est sacrificium, pro vivis et mortuis, neque fit applicatio meritorum Christi opere alieno, sed singuli fide sibi applicant merita Christi. Surdo canit itaque fabula, ubi talis horribilis missa blasphema, in morte Christi canitur pro mortuo, qui nec audire sacrificulum, nec uti corpore et sangvine Domini potest; sed si amici demortui possunt, tunc uti, sacra coena, minister utatur formula, in agenda descripta. CAPITULUM XXIV. De coemeteriis eorumque cura. Volumus etiam ut coemeteria tanquam cubicula piorum honeste habeantur, ut sint muro vel alia matéria circumsepta, ne sues vel canes eruant corpora mortuorum, et devorent ossa