Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai

eorutn, quae sunt in honestum locum deponenda, propter speni resurrectionis, et quia sumus unum corpus Christi omnes, sive vivimus Domino — inquit divus Paulus ad Romanos 14. vivimus, sive morimur, Domino morimur. In hoc non Christus mortuus est, et resurrexit, ut vivorum et mortuorum dominaretur. Debent itaque et nobis eorum reliquiae esse curae, ne ab iiciantur et conculcentur, tanquam, ossa asinorum. Et nata sunt exempla patriarcharum, qui honestissime suos sepelierunt, et loca sepul­turae magno emedunt Jacob, Joseph etc. patriarchae qui etiam sua corpora et ossa ex Aegypto exportari mandarunt sancte de resurrectione cogitantes Gen 50. Idque filii eorum sancte impleverunt etc. Et nos credimus carnis resurrectionem. CAPITULUM XXV. De sepultura improborum asinaria, Qui autem in contemptum verbi Dei, et sacramentorum moriuntur, vel in errore manifesto docedunt, vel profligatae impietates homines adulteri, scortatores, usurarii, sine poeni­tentiae et vitae emendatione, et absque sumptione coenae Domini, ex hac vita discedunt, tales ceremoniis in ecclesia usitatis, non sunt tumulandi, sed sine cancionibus et psalmis, processionibusque clanculum in coemeterium deferendi átque humandi. etc. CAPITULUM- XXVI. De ordinatione ministrorum per superattendentes evangelicos. Item quoniam sacros ordines, a pontificiis tanquam hos­tibus purioris doctrinae, petere, vel accipere, iam veritatem scientibus, non solum periculosum, sed etiam exitiosum, imo anathema teste Doctore Luthero in Tomo secundo, existamus. Et multi ex nostris salvam cupientes hac in parte conscientiam retinere, sunt ordinati ab episcopis — quos superintendentes vocamus — extra regnum in ecclesiis repurgatis, quae solae habent ius, et potestatem vocandi et ordinandi ministros, ut ex verbo Dei, et veteris ecclesiae exemplis doceri potest : rogamus Christianum magistratum ut si hac in parte domini episcopi nostros fratres molestare vel expellere vellent, eorum defensionem suscipere non graventur, Quandoquidem eius ordinationis ministros omnes montanarum civitatum Scepusien­sium. Item Bartphensis, Eperiesiensis, Cassoviensis etc. ecclesiae habent, et eorum ministerio utuntur salubriter, eosque defen­dunt. Quodsi nostri episcopi, suum officium facerent, neque ordinandos ad impossibilia et contra dein facere cogerent per Egyháztörténeti Adattár. VII. 3

Next

/
Thumbnails
Contents