Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXXIII. 1617 május 1-én Köveskuton tartott zsinatra, vitatkozásra hívja Pathay az ubiquitarius Zvonarits Mihály sárvári lelkészt. Ennek előzményei.
mensis maii diem, apostolorum Pliilippi et Jocobi nominibus clarum, in oppidum KÖVESKUTH, quo ut vestrae fraternitates quas zelo veritatis ardescere non dubitamus, parate et mature confluant, amice rogamus, et officii ratione serio praecipimus. Dictum vero MICHÄELEM ZVONARICZ armis suis instructubus, et anhelo pectore, viam sibi ad hoc colloquium parantem, nunc tertio per suum superintendentem, monemus, rogamus, invitamus, ut veniat, et hoc tarnen molesto exspectationis onere, et inquetudinis stimulo se ipsum liberet; veniat inque, arguat, et defendat vulgatas ad versum nos calumnias, coram coetu auditorum et docentium. Ordinandos quoque si qui fuerint, et rectores scholarum adesse volumus. Notum praetereavolumusverbidiviniadversarium tres sibi delegisse, in quorum disputatione promittit se probatur, quod de nobis calumniose scripsit: 1. De pane eucharistico. 2. De persona Christi. 3. De praedestinatione electorem etc. Conservet vos Deus, et induat zelo veritatis Amen. Datae Weszprimii 30. die martii, anno 1617. Vestri in Domino fratres Stephanus Pathaynus, superattendens. Johannes Paulides Canisaeus, minister ecclesiae Papensis, senior, et contubernii ecclesiastici nótárius. Profectio in synodum. Vigesimo nono die április, venerabilis dominus superintendens, et ego, 1 una cum ecclesiarum Ultra Danubianarum legatis (qui hi fuerunt: Clarissimus dominus PETRUS TSENE SZEMPCSINUS, minister ecclesiae Érsek-Ujváriensis, ecclesiarumque Trans Danubianarum superintendens vigilantissimus. Eximius Christi Jesu servus, dominus EMERICUS REGJUS PECSELIUS, minister ecclesiae Komariensis, eiusdemque districtus ecclesiarum prosenior fidelissimus. Rarissimae eruditionis vir, dominus PAULUS TSEGLEDIUS, pastor ecclesiae Szerdaheliensis in Csallóköz, collegiique ecclesiastici presbyter dignissimus. Dominus Basilius Eörsi scholae Sammarianae moderátor industrius. Aeque nobilissimus ac doctissimus iuvenis, dominus CASPAR JARFFAS, ministrorum orthodoxorum fautor et patrónus incomparabilis) hinc Papa iter adgressi, noctavimus in Sytke. Sequenti die (qui fuit Dominica vocem Iucunditatis) mane, Sarvarinum transeuntes, substitimus in Sár- unde duo 1 T. i. a bejegyzést sajátkezűleg teljesítő Kanizsai Pálfi János. Egyháztörténeti Adattár. VII. 13