Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXXIII. 1617 május 1-én Köveskuton tartott zsinatra, vitatkozásra hívja Pathay az ubiquitarius Zvonarits Mihály sárvári lelkészt. Ennek előzményei.
15. An helvetici sint Mahumetismi seminis seminatores ? Affirmat Zvonaricius: negant orthodoxi. (Fol. 23. A.) 16. An helvetici doceant, Deum humani generis partém ad vitám, partém ad condemnationem eligisse, praeter et extra omnem fidelitatis aut infidelitatis respectum? Zvonaricius affirmat: negant orthodoxi simpliciter intellectum. (Ibidem.) Problemata isthaec una cum certificatoriis superioribus, transmissae sunt Szent Miklosinum ad dominum Klazekovithium superintendentem 2 die Április. Literas etiam convocatorias, quibus nostri in synodum convocati sunt, hic clescribe lubet, quae ad verbum sic se habent. Omnibus ecclesiarum ministris, qui nobiscum Helveticae Confessionis puritatem tenent, colunt, ac profitentur, tanquam fratribus in Domino syncera mente colendis, salutem, gratiam, et spiritum fortitudinis a Deo patre, per Dominum nostrum Jesum Christum precantur. Constare vobis arbitramur fratres in Christo charissimi, quibus iniuriis, quibus conviciis, quanta denique contumelia assecti simus, et adhuc in dies afficiamur ab adversariis sub titulo et praetextu Augustanae Confessionis militantibus, gregem Domini indesinenter turbantibus: quos impudentem eorum aXa^wvdai diutius ferre non volentes (nihil est enim tarn durum, quod non assiduitate laboris, longitudine temporis, et immensitate ponderis vincatur) provocavimus; et privatim MICHAELEM ZVONARICZ, ministrum Sárváriensem, qui nuper vulgari, sed non pietatis cultro circumcisa lingva edito, et in novitatis avidum vulgus emisso scripto calumnose nos, nostramque professionem proscidit, traduxit; ac philistaeo supercilio opponit se omnibus in Hungária helveticae confessionis ministris: palám clamitans nos esse seminatores Turcicae abominationis, haereticos; et doctrinam nostram, quam profitemur secundum verbum Dei, semen Turcicum, Arianum etc. Imo longe atrociora minatur, si vel mutiverimus adversus ipsius elatam praesumptionem, prout ex ipsius scriptis, ubi, Deo iuvante, publice coram vobis lecta fuerint, evidenter demonstrabimus. Item fastidiose praesumentem, et a viginti annis, ut seribit, nudato, sed non cruentato ense ob errantem, et diras adversus Izraelem spirantem minas Gloliathum! Quis nom ad huius clamores exeitetur? Quis ferat tarnen temere prolatum opprobrium? Nemo sane, nisi mentis et zeli expers. Hanc ob rem synodum indiximus ad primum proxime sequentis