Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

III. Az ötvárosi egyházak zsinati törvényei 1550 körül

CAPITULUM V. Dé fugiendis serveticis et fanatids. Anabaptistáé et serveticae e Polonia excurrere incepiunt, suasque blasphemas Chartas et cantiuncula spargunt. Magis­tratum cuiuslibet loci per Christum oramus ut arceant, fratres vero obtestamur ut serveticorum et omnium fanaticorum, cum commercia, tumque Chartas et cantiunculas fugiant. Siquae chartáé obtrusae fuerint serveticae deferantur ad viciniorem pastorem civitatensem et exurantur. CAPITULUM VI. De retinendis Evangeliorum et Dpistolarum pericopis. Lectiones Evangeliorum et Epistolarum Dominicalium observentur, quia et captui auditorum, haec ratio servit, et plus ea aedificatur, quam ut ingenia sua doctores ostendent: Quibus hoc liberum esto in coetu egregiorum, ubi plerumque conveniunt viri docti et sacrae scripturae periti. Evolvant autem pastores simpliciores, probatissimorum scripta, ne se ipsos involvant, et tandem ecclesias turbent. CAPITULUM VII. De festis diebus anniversariis. Superstitiosa festa abrogentur, et in iis repurgatis ecc­lesiis sancita serventur propter verbum Dei, et usum sacramen­torum, communesque preces, et gratiarum actiones, quibus diebus plerumque correspondent históriáé ut festum nativitatis Domini Jesu Christi cum diebus sequentibus: Circumcisionis Domini. Epiphaniarum. Conversionis Pauli. Purificationis Mariae. Matthiae Apostoli. Annunciationis Mariae. Festum Coenae Domini. Passionis Domini. Resurrectionis Domini, cum sequentibus duo­bus. Philippi et Jacobi. Ascensionis Domini. Pentecostes cum sequentibus diebus. Trinitatis et Joannis Baptistáé, Petri et Pauli. Visitationes Mariae. Mariae Magdalenae. Jacobi. Transfiguratio­nis Domini. Bartholomaei Apostoli. Mathaei Apostoli. Michaelis sive Angelorum, Simonis et Judae. Omnium .Sanctorum. Andreáé Apostoli. Thomae Apostoli. Serio reprehendatur, cultus sanc­torum et otium et instituatur auditores de pio congressu. CAPITULUM VIII. De Catechesi diebus Dominicis post meridiem explicanda. Catechismus a prandio dominicis diebus ubique diligenter tractetur et iuventus in eo exerceatur, ut firma seminaria pie-

Next

/
Thumbnails
Contents