Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

III. Az ötvárosi egyházak zsinati törvényei 1550 körül

tatis iaciantur. Pastor pronunciet Decalogum et alias partes. Examen quoque accedat propter adultiores, Catechismum ordine explicet. Lutheri Cateehismus parvus, est valde utilis, cura diligenter instillent auditoribus, sicut in civitatibus fit, cum magno fructu et pietatis profectu. NB. Neglegtio Catechismi mulctabitur flor. 10. Quodsi vero aliqui praefracti omnino reperti fuerint, qui nolint tractare Catechesim prorsus amove­buntur. CAPITULUM IX. De forma baptisandi praescripta. Nos in eo Catechismo praescriptam formám baptisandi infantes et copulandi novos cuniuges conformiter retinemus. Ea conformitas esset utilis et optima omnibus coniunctis eccle­siis, sic tolleretur papistarum superstitio, qui eam nunquam didicerunt administrare iuxta verbum Dei. In aliis vero coerce­tur levitas cum baptisandi, tum copulandi. CAPITULUM X. De infantibus publice cor am coetu baptisandis. Infantes Semper publice et in spectante frequenti coetu solenni ritu baptisandi sunt. Quapropter et sacrifontes in templis exstructi, pius, antiquus, utilis et honestas mos retineatur, excepto casu necessitatis. Improbamus sententiam eorum, qui eiiciunt fontem e templis, turpiter impingentes, ordinem veteris ecclesiae, nec unum huius rei exemplum habent, praeterquam, quod Anabaptistáé et Servetici paedo baptismum damnantes, usum baptisterii seu fontis abrogant. Baptismus autem infantum Dominicis diebus esset competentissimus, ut tota ecclesia testari posset, eos esse receptos in numerum fidelium, et ut omnes in ecclesia admonerentur, quid singuli polliciti sint in baptismo, sed propter periculum non est remorandum. CAPITULUM XI. De communione eucharistica sponsorum ante nuptias. Novi coniuges ante nuptiarum solennitatem accedant ad absolutionem privátam, et coenam Domini. In absolutione examinentur, in partibus Catechismi ut suos postea sciant in pietate educare. Sic plantatur paradisus. CAPITULUM XII. De terna sponsorum promulgatione. Matrimonium inituri 14. diebus ante nuptias promulgentur hoc est tribus dominicis diebus consequenter, partim propter

Next

/
Thumbnails
Contents