Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
III. Az ötvárosi egyházak zsinati törvényei 1550 körül
ut exstat Esaiae 8 cap. Signa legem in discipulis meis etc. Filius Dei hortatur nos ut scrutemur scripturas Joh. 5. Quilibet ergo habeat et evolvat Sacra Biblia, et iuxta ea Corpus Doctrinae Cristianae auctore Philippo Melanhtone, ut hinc discat discernere verum a falso et fugere haereticourm omniumque fanaticorum blasphemias. CAPITULUM II. Verbi Divini puritate et legitimo Sacramentorum ceremoniarum usu. Verbum Dei doceatur pure, sacramenta administrentur, iuxta institutionem Christi. Omnia fiant in amore Dei honeste, decenter et ordine. Ceremóniáé peragantur eo sermone, quem omnes intelligunt ut omnia cedant, ad aedificationem ecclesiae. Ne Dens subsanetur, et irritetur. Nam spiritus sanctus sic nos hortatur 1. Cor. 14. Secus facientes dicit apostolus esse barbaros, et insanos, eosque offendere, et destruere. In civitatibus alia est ratio, ubi dona spiritus sancti in frequenti inventute sunt excitanda, adhibita tarnen moderatione et omnis spiritus audet Dominum. CAPITULUM III. De ministrorum ecclesiae vita honesta. Quilibet ornet ministerium inculpata vita, quantum potest, ne illud propter ipsum vituperatur. Tabernae, lusus, levitas in vestitu et alia ministro Dei indigna vitentur. Seorsim vero vetitae. sint in NB. publicis congressibus inutiles et offendiculosae fratrum contentiones de articulis fidei et sacramentis aut de ritibus ecclesiae. CAPITULUM IV. De superstitione in cultu divino vitanda. Deus praecipit fugiendos esse idololatras et superstitiosas magistratus ergo officium est eiusmodi non ferre. Abrogentur sacrificia impia et ethnica, encoeniae, patrocinia sanctorum, consecrationes aquae, candelarum, herbarum et pernarum, et alia, quibus etiam fiunt incantamenta, veneficia et infinita mala. Aboleatur circumgestatio imaginis crucifixi die Paschatis, pulsus campanarum adversus tempestates. Cultum imaginum ministri damnent et e cordibus auditorum per verbum Dei eruant. Magistratui vero caetera committant, cum sui officii commone faciendo.