Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXV. Szécsény, 1613 nov. 11., 12. Az itt tartott zsinaton felavatott lelkészek névsora.
in non panem mutare esse institutionem Christi evertere. Prius firraum. Ergo et posterius. Ex quarta. Quod nec a Christo institutum est, nec ab apostolis usurpatum; id a veris ministris in sancta coena pro parte coenae dominicae essentiali, sine sacrilegio usurpari non potest. Atqui hostia missatica nec a Christo instituta, nec ab apostolis usurpata. Ergo etc. Quicquid cavet veri et proprie dicti panis matéria et forma proxima; verus panis id non est.. Quicquid cavet proprietatis essentialis veri panis; id verus panis non est, sed hostia etc. Ergo etc. Quicquid corpus reddit morbidum. id ipsum corpus non sustentat, non nutrit. Sed hostia etc. Ergo etc. Et per consequi etc. Quae ecclesiae secundum institutionem Christi, pane communi et usuali in sancta coena non utuntur, sed eum mordaciter et temere respuunt, illae in ea parte non dependent ab institutione Christi, etc. etc. Quicunque iuxta institutionem Christi non administrat sacramentum, non sacramentum administrat, sed profanát ipsam Christi institutionem. Oblatarii usurpantes loco panis oblatas matéria proxima, usu effectu: a vero et usuali pane differentes, non administrant coenam iuxta institutionem Christi. Ergo etc etc. Responsio Adversariorum. Daniel Mumenius senex volebat omnia nostra argumenta, hoc unico suo argumento pessundare : Quicquid pinsitur ex farina et aqua, est verus panis. Sed hostia pinsitur; ergo est verus panis. Hoc argumentum, quod subinde tanquam palmarium, ingeminabat, cum ipsi negatione maioris, rationumque gravium adductione excussum fuisset; tandem respondit: Ego non possum respondere ; sed committo me iudicio verae ecclesiae. Sicque illi silentium fuit impositum. Dominus Jacobus Müller Rohonciensis petiit se non urgeri; sed tempus dari ad deliberandum. Datum est. Hisce personis in synodo hac divortium, et venia nubendi in Domino concessa est. Matthias Horvát de Kis Medvés a furiosa uxore sua liber pronunciatus est. Georgii Rácz de Aczyad uxori Catharinae, quinque con-