Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXV. Szécsény, 1613 nov. 11., 12. Az itt tartott zsinaton felavatott lelkészek névsora.
tinuos annos a suo marito desertione maliciosae desertae, ex deliberatae ecclesiae indicatum est: Quia infidelis, sua infideli absentia ligare et iure non potest innocentem: ideo nubat in Domino, cui volet. Petrus Sartor Weszprimiensis ab uxore sua adultera über pronunciatus est. Causae matrimoniales discussae. Causa Vincentii Coci, contra uxorem suam Helénám Hentsey. Vincetius Cocus, uxorem suam accusavit crimine aduiterii: quod se inscio variis in locis divagata fuisset: quod ex adulterio sobolém concepisset et peperisset etc. Uxor simplici excusatione et negatione retulit accusationem. Deliberatum est: Incattus tricesimo ab hinc die, tertia se, foeminis honestis, et (cum ipsa se nobile esse dicat) nobili ex sangvine ortit, coram illo seniore, cui et subest, iuret, se nonnisi ex suo marito concepisse: a suo marito, eo tempore captivo, honeste discessisse, in loco honesto apud cognatos et fratres suos habitasse. Quo facto accusatam ipsam omnino recipére tenebitur etc. Causa Petri Tonsoris Papensis, contra uxorem suam Sophiam de Tölyvar. Petrus Tonsor accusavit uxorem suam aduiterii: eoquod quinto a nuptiis mense peperiset. Illa aestimavit a nebulone quodam, cui obsistere nulla ratione valuisset, in loco ab hominibus remoto pudicitiae suae vim fuisse illatam. Deliberatum est. Incattus 30 ab hinc die 20. se personis honestis coram seniore Papense iuret, pudicitiae suae vim fuisse illatam; tum ecclesiam sibi Papensem solenniter reconsiliet: et sic poterit a suo marito, ut honesta recipi. Si vero is odio implacabili ductus, et ne huic quod purgationi acquescens, ipsam recipére omnino noluerit, nubat alteri cui volet, modo in Domino; ipsi interea marito omni ad alia vota aspirandi libertate adempta. Constitutiones Synodi, De censu ecclesiastico. Census a singulis ministris, et rectoribus scholarum. singulis annis, ad diaconum ad id ordinatum, sub poena dupli deferatur. a proventuque floneronum 25, denarii 50; a florenorum 50. floreni 1. a centum florenorum, floreni 2. et sic deinceps. De iis, qui ante finem synodi sine venia discedunt. Ecclesia statuit eos, qui ante finen synodi, sine venia superiorum, domum se recipiunt, ad futuram usque synodum, ab officio suo esse suspendendos. Egyháztörténeti Adattár. VU. 10