Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXV. Szécsény, 1613 nov. 11., 12. Az itt tartott zsinaton felavatott lelkészek névsora.
A SZÉCSÉNYI ZSINAT 143 2. Quia sacramentorum ratio eadem est: sicut unius partis mutatis periculosa; ita alterius quoque. 3. In Coena Domini panis usualis, qui vere ab omnibus panis esse dicatur, et agnoscatur usurpandus: et vinum verum usuale. Sicuti vinum in acetum commutare: ita panem in non panem mutare, est institutionem Christi evertere. 4. Hostia vero nec panis est. nec ab Christo instituta, nec ab apostolis usurpata: Unde concludimus, non posse usurpari sine sacrilegio. Aliae theses Johannis Canisaei. I. In Sancta Coena panem usuali, an oblatis missaticis quos utatur, adiaphoron esse, facilius dixerit, quam probaverit. II. Imo, sicut in locum panis usualis earum oblatarum introductio: ita contumax earum et defensio et usurpatio, sine notorio sacrilegio esse non potest. III. Oblatae enim illae papyrateae verus panis non sunt. IV. Ideoque qui loco veri panis usualis eas usurpat, suam ipsius, et non Christi, coena usurpat. V. Tollit enim partém substantialem sacramenti, nempe panem. Argumenta ordine ex thesibus domini superintendentis elieita, ipsisque adversariis obiecta. Ex prima thesi. Si in administratione sacramentorum ab institutione authoris Christi discedere non licet; Christus vero pane usuali, et non hostia, suam sanctam coenam administrandam instituit: sequitur veros etiam ecclesiae ministros pane usuali, et non hostiis, sanctam coenam debere administrare. Prius est in confesso et concesso. Ergo et posterius. Quod Christus pane communi et usuali sanctam suam coenam instituerit, sic probatur. Quo pane tota regio utitur ordinarie, is est communi et usualis; atqui pane illo, quo Christus sanctam suam coenam instituit, tota regio Judaeorum fuit ordinarie usu. Ergo panis ille fuit communis et usualis. Et ei consequi nos quoque communi et usuali pane demmos etc. Ex secunda thesi. Si sancta coena vino vero et usuali administratur, debebit etiam vero et usuali pane administrari. Quia utriusque sacramenti istius partis eadem est ratio. Sed prius verum. Ergo et posterius. Ex tertia. Si vinum in sancta coena in acetum commutare est institutionem Christi evertere; sequitur etiam panem