Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
XV. Terminus anni complendis. Nemo ante legitimum terminum suae functionis ecclesiam deserat, sed completo termino anni sui, et cum venia senioris discedat et locum mutet. Caeterum et hoc serio mandamus in domino, ne pastores futilitate ecclesias fallant, suas operas illis promittendo neve se ipsos et ministerium deludant. Nam qui aliis vita et doctrina praeesse debet, illum turpe est mentiri, et sic mendacio et levitate suae utilitati consulere, sub poena X. articulo expraessa. Articuli 19. Herczegszőllősiensis. Articuli 30. 31. Soproniensis. Articuli 19. Varadiensis. xvi. De literis testimonialibus. Nullus ministrorum aut rectorum ex una dioecesin superintendentis alicuius in alterius dioecesim transeat, aut recipiatur sine literis testimonialibus superintendentis illius a quo transit. Rectores a senioribus, quibus subiecti sunt, testimoniales petant. Hoc maximé firmum esse volumus propter impios doctores, ne ii clam in coetum fidelium subrepant. Imo populo quoque iniunctum volumus, ne quemquam conducant sine venia senioris, qui -explorata illius fide commendabit ecclesiae, sic et dignitas ministerii conservabitur. Concilii Constantinapolitani 6. canon 17. Concilii Antiocheni canon 7. Concilii Carthaginiensis 4. Canon 27. Canon Apostolorum 33. Concilii Laodicensis canon 41. 42. Concilii Chalcedonensis canon 6. Articuli 9. Zolnensis. Articuli 24. Herczegszöllösensis. Articuli 32. Soproniensis. xvu. Ministro priori satisfiat. Pastoribus ex aliquo loco demigrantibus, nemo succedat, antequam priori satisfiat. Id autem populus accepto a discessuro pastore chyrographum quietando ecclesiam testetur. Si autem temere quispiam bonae istius institutionis catenam solvent, mulctetur a seniore florenos 6. et praedecessori de suo ipsius salario satisfiat. Articuli 27. Soproniensis. Articuli 21. Varadiensis. XVIII. Choreae interdicuntur. Pastoribus ecclesiarum, sub poena depositionis saltationibus seu choraeis cuiuslibet formae, quae in genere homini