Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
christiano sunt illicitae, et multorum malorum semina et occasiones, interdicimus. Imo et suis auditoribus disvadeant volumus, hanc sexuum lenocinio similiter commixtionem, tanquam honestatis et verecundiae corruptionem. Hoc ipsum rectoribus quoque scholarum interdietum esse volumus. Ambrosii Liber 3. de virginis. Concilii Laodicensis canon. 53. 54. Articuli 30. Herczegszöllősensis. XIX. De onere pari. Pastores in ecclesiis par onus suscipiant; si ab una civitate aut pago sustentari possunt, ne se pluribus obiigent stipendii, aut turpis quaestus gratia. Verum propter ministrorum inopiam concedimus, si unus, duobus aut tribus pagis praesit, et urgente necessitate, etiam aliis inserviat non cauponando Dei sermonem, sed fructificando domini aedificant ecclesiam, ut sic currat sermo Dei IL Cor. IV: 2. II. Thess. III: 1. Hoc vero faciant cum consensu et consilio senioris vel superintendentis. Articuli 28. Sopronensis, Articuli 17. Váradensis. Articuli 12. Herczegszöllősensis. XX. Ebrietas vitanda. Quoniam vinolentum et ebriosum pastorem apostolus damnat, sicut etiam in sua lege dominus prohibet: ideo revocamus in usum canones apostolorum et sanctorum patrum contra ebrietatem et luxum pastorum. Quicunque ergo ebrietate suum officium demigrant, et simul cum plebe in oenopilio ingurgitant, eos primum florenos 3. mulctandos esse censemus; si altera vice convicti fuerint, officio privabuntur. Rectoribus scholarum id dictum. Concilii Laodicensis canon 24. Concilii Carthaginiensis 3. canon 27. Concilii Constantinapolitani 6. Canon 9. Canon Apostolorum 54. Concilii Moguntii canon 46, Articuli 14: Herczegszöllősensis. Articuli 27. Váradensis. XXI. De litibus et falsis accusationibus. Lites, pugnas verborum subsannationes, inflationes, inordinatas dissensiones a pastoribus ecclesiarum nostrarum abesse volumus. Christus enim nos in pace vocavit. Et si quis pacem ministrorum superba elatione turbaverit: iurisdictione ecclesiastica puniendum censemus. Si aliqua túrba inter pastores orta