Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
ARTICULUS I. Credimus itaque et confitemur, Deum verum creatorem rerum omnium, visibilium et invisibilium, qui in sancta lingva JEHOVAM se apellat unum esse natura seu essentia, extra quem alius non est. Hunc autem tribus hypostasibus seu personis subsistentibus reali distinctum, non confusum, nec divisum, quae sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus sine ulla proprietatum confusione, secundum scripturas conílrmamus. Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, quod filius Dei, ab aeterno patre, ante aeterna secula genitus, non factus ; non arbitratus rapinam esse, suo cum Deo aequalitatem se ipsum eximaniendo humiliavit, et carnem de substantia intemeratae virginis Mariae assumpserit, in qua pro nobis mortem propessus antque hac unica sui oblatione perfectos fecerit inperpetuum eos, qui sanctificantur. (Hebraeos X: 14.) Tertia die resurrexit a mortuis, ad coelos visibiliter ascenderit, ut nobis in se electis locum pararet. Credimus hunc sedere ad dexteram patris et venturum esse adiudicandum, vivos et mortuos. Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, quod haec secunda persona divinitatis, quae ab evangélista Xö-pc dicitur, humanam naturam in suae personae unitatem assumpserit, atque hanc inseparabiliter et inconfuse sibi univerit. servalis et servandis utriusque naturae proprietatibus essentialibus. Docemus quoque et credimus hanc ipsam humanam naturam summis et incomprehensibilibus donis esse exornatam, quatenus ipsius naturae essentia ferre potest, ut distinctio inter naturam creantem et creatam perpetuo manere possit Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, hominem hunc Jesum Christum salvatorem mundi, unicum mediatorem inter Deum et homines esse. (I. Tim. 11:6.) Credimus item confitemur et docemus sicuti Deus in proprio suo corpore passus et mortuus est, ita hominem nunc propria sua divinitate ubique esse, et Deum propria sua carne in coelo contineri. Credimus confitemur et docemus secundum scripturas Spiritum Sanctum tertiam in divinitate personam natura Deum esse ab aeterno processisse et procedere a patre et filio, et esse consolatorem, moderatorem et doctorem ecclesia Christi. Quicunque Deum alium vel aliter praeter et extra hunc agnoverit, vel crediderit, vel credendum docuerit, hunc a