Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
corporis nostri unitate, alienum esse pronunciamus, et si in nostro coetu inventus fuerit, post unam atque alteram admonitionem, ab hac corporis unitate prorsus resecandum esse statuimus. Catholica ecclesia qua sit. Verám et catholicam ecclesiam eam esse agnoscimus, quae verbo Dei regitur, non hominum inventis et traditionibus verbo Dei adversantibus nititur, inqua verbum Dei pure, lingve a populo intellecta annunciatur, et sacramenta iuxta institutionem Salvatoris administrantur, in qua ecclesia ut omnia decenter et ordine fiant, necesse est. Quamobrem in nostris ecclesiis volumus certum esse ordinem docentium, quorum diligentia et fidelitate, verbum Dei fideliter currat et auditorum ecclesia aedificetur. in. Superintendentis authoritas. Superintendens ex consensu seniorum omnia faciat, nec aliquid in rebus arduis privato consilio tentet, excepto hoc, quod si quem viderit, vitae innocentís, solidae eruditionis et commendatae pietatis virum, honestam vocationem habentem, huic ad tempus synodi juris jurandi scripto interposito, docendi in ecclesia licentiam, concedere possit, cum litteris licentiatoriis, quas ordinandus tempore ordinationis restituat. Articuli 3. Herczegszőllősiensis. Articuli 11. Varadiensis. Articuli 14. 15. Soproniensis. Canon Apostolorum 34. Concilii Carthaginiensis 4. Canon Concilii Toletani II. Canon 10. ív. Synodi convocandi modus. Retentio convocatoriarum. Synodum convocandi authoritatem, cum consensu seniorum superintendens habeat, et literas convocatorias publico nostri coetus sigillo, quod fideliter apud se teneat, ac suo ipsius chyrographo muniat. Domini seniores sua nomina subscribant, et sic convocatorias a superintendente ad se missas, ad ministros sibi subiectos perferri curent. Ministri a convocatorias ad suos vicinos mature et diligenter transmittant, ne causari quisquam queat, ad se non pervenisse: nolentque singuli quo die accepérint. Si enim aliquis non transmiserit et supresserit, pro singulis iis qui emanserit ob retentionem literarum ternos solvat florenos. .