Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VI. Budapest 1907.
1. Adatok a magyarhoni protestantizmusnak Oláh Miklós esztergomi érsektől szenvedett első rendszeres üldöztetése történetéhez. Közli: dr. Loesche György
QUINTUS. Bona opera ea tantum esse docui, quae in decalogo continentur. Piacent autem si per fidem non fictam et charitatem non fucatam praestantur, quod si autem Christianus homo in ea suam confidentiam statuere vellet, nolletquae credere se iustificari sola fide per Jesum Christum, is ad articulum iustificationis fidei ducatur, ne autem fides obscura et in cognita vel in aperta esset, sed probata per fructus, sequentes eandem fidem, ut ea sit non ethnica aut hypocritica, praestamus bona opera fide non nesciente charitatem, scientes nos in posterum non debere vivere hominem ä primo parente natum, pollutum, sed secundo parenti nostro vivo, vero immaculati, immaculato et ut legi mandatoquae Dei per videlicet bona opera pro accepta et cognita reconciliatione facta gratificare studeremus testantur dicta verborum Dei et sanctissimorum patrum. SEXTUS. Justificari non sola fide per gratiam Dei patris nobis donatam in Jesu Christo redemptore nostro absque omnibus operibus legis, docui atque firmissimis argumentis affirmavi Paulus ad Galatas scribens ait : Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. Item Roma :) ex Johele) citat, Justum ex fide sua vivere ; Hermias approbat, Deum hominis fidem aspicere. Etiam vel hac unica certa, illustrissimaque non minus probata et declarata sententia ad Romanos ex Genesi citata affirmare possum cum Paulo sie de fide iustificante dicenti. Abraham credidit deo et imputatum est illi ad iustitiam. Per hanc autem huic similem fidem nos salvari et iustificari verissimum est. Ergo quod imputatur non ex merito sed ex gratia per Jesum Christum. Idem ad Galatas) inquit omnes vos unum e»tis in Christo Jesu., non est Judaeus, non est Graecus, non est servus nec liber, non est masculus nec foemina, omnes enim vos unum estis in Christo Jesu, si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis secundum promissionem et haeredes si secundum promissionem seminis futuri, Ergo non ex operibus proprüs possem multis argumentis affirmare nos fide per Jesum Christum iustificari, si opus esset. Fides autem haec pronunciat amplectentemque eam firmissime atque indubitate, Deo placeat atque pro iusto reputetur, ex hac tandem fide bona opera quae praestantur placem deo, secundum Paulum. Justo omnia coeperantur in bonum.