Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VI. Budapest 1907.
1. Adatok a magyarhoni protestantizmusnak Oláh Miklós esztergomi érsektől szenvedett első rendszeres üldöztetése történetéhez. Közli: dr. Loesche György
SEPTIMUS. Libenter concedo quod sancti, quemadmodum pro suis Christianis affectibus in vita orabant pro nobis ex debitae atque Christianae charitatis amore, sic et nunc requiescentes anhelant nostram salutem, non ideo quod invocamus eos, sed ex charitate, quae nunquam esse desinit, gravissime enim praecipit. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, ideo hic honos non creaturae ipsius tribuendus est, et etiamsidicatur Maria mater Dei ora pro nobis, tarnen in eam orationem aut aliorum sanctorum in vocationem spem et fidutiam certae ex auditionis collocare non possum, nam nullám habemus penitus promissionem, quod invocati sancti nos iuvare possint, aut quod ipsorum causa exaudiemur. Quia teste sacra scriptura, unum tantum habemus mediatorem atque intercessorem apud patrem coelestem, videlicet Jesum Christum Dei filium. Nec aluid nomen nobis dátum est sub coelo ä deo patre praeter Jesum, in quo unico salvamur, si salvamur, multo magis exaudimur. Scriptum est enim: Quaecumquae orantes petieritis in nomine meo, dabit vobis. Orationi autem adiuncta debet esse fides, Dei promissionem apprehendens iuxta dictum Quaecunque orantes petieritis, credité et accipietis, fides autem ex auditu, auditus per verbum Dei ex citatur et accenditur ad invocandum Deum in nomine Christiano. Ego Andreas Lylkovith Wichtshensis quondam Parochus Schadman sub Dominio Werchskev, fateor et recognosco, hos supra dictos articulos Septem, esse articulos doctrinae atque professionis meae, quos fateor me non ex Zvinglianorum aut Anabaptistarum doctrina hausisse. Sed ex ea confessione quae 1530 anno imperatore Carolo Augustae exhibita est. Et cum sit illa confessio consensus verae ecclesiae, et ideo non tantum inhis, quos recensui articulis, sed in reliquis omnibus, huic confessioni assentior et firmissime adhaereo. Hoc quoque scriptum meum exile iudicio illius ecclesiae quae eam confessionem amplexa est. Ut debeo permitto, nam nullum aliud genus doctrinae amplector. Cum videam hoc esse perpetuam Ecclesiae Christi vocem. Actum Tirnaviae in festo Beatorum Apostolorum Philippi et Jacobi. Anno 1560. 2. A lelkész feleségének kérvénye II. Miksához, férje szabadon bocsáttatása iránt.