Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VI. Budapest 1907.
1. Adatok a magyarhoni protestantizmusnak Oláh Miklós esztergomi érsektől szenvedett első rendszeres üldöztetése történetéhez. Közli: dr. Loesche György
patri & spiritui sancto credit, et a contra. Et sic non recipit tantum ab episcopis, coeterisque inferioribus ministris, absolutionem peccatorum, et é contra ut antea dictum, verum ab ecclesia, Deo ipso coniuncta, hancque potestatem eidem donanti absolvimur enim in nomine patris, filü et spiritus sancti. Ideoque Christus inquit, qui vos audit nie audit, et qui vos recipit me recipit. Hinc sequitur et concedere licet Ordinationen! ministrorum ecclesiae ab episcopis expectare atque accipere. Igitur omnes qui sese huic verae ecclesiae adiungunt, sciant se deo adiunctos, omniumque coelestium bonorum participes existere. Plura dicere possem de vera Ecclesia, si opus esset. QUARTUS. De sacramentis doceo et docui. Primo per sacramentum baptismatis regenerari nos in filios Dei et haeredes coelestium bonorum, vi et efficatia verbi Dei, Hunc baptismum servare docui, iuxta institutionem Christi et exemplum ipsum imitandum. Secundo et hoc sacramentum salutare esse docui,, Videlicet potestatem clavium regni coelorum a rite ordinatis ministris administratur. Reliquos vero quibus non est data potestas haec ab ecclesia, et tarnen nontantum hoc verum etiam reliqua sacramenta administrant (excepto aliquo inevitabili casu ubi necessitas aliquid contra leges facere concedit) non laudo. Tertio et sacramentum eucharistiae, quod a Christo immediate institutum est docui in primis omnibus qui se probare noverint, quod si quis eo modo et Deum digne accedentibus (sive administrantes fuerint boni sive mali accessa perfecta, ut supra dictum confirmatione) administraverit, ea credenti quae porriguntur, Videlicet non significantia, sed id quod offertur praesentantia, demonstrantiaque, videlicet pro pane verum corpus, pro vino verus sangvis Christi, iuxta eius institutionem, quam nos solummodo servamus, Valet enim plus authoritas Christi quam hominum, is cum summo fructo fruitur hoc sacramento. De reliquis autem sacramentis videlicet confirmationis, quod pertinet ad suum originem principalem habet ex verbis ut supra dictum de ecclesia. De sacramento vero chrismatis sacrae, pro modo temporis et auditorum, sensi et docui, Item de sacramento matrimonü, non ultra praeter verba divi Pauli, sacramentum esse magnum propter Christum sive ecclesiae sponsum allegavi. Postremo extremam unctionem quaelibet ecclesia peri alios edocta ac ferme in usu persistens abrogavit atque sit edocta tempore quo administrarj solebatur haec unctio, contentj sunt et permanserunt digne sumentes Eucharistiam sacratissimam & saluti feram.