Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VI. Budapest 1907.

1. Adatok a magyarhoni protestantizmusnak Oláh Miklós esztergomi érsektől szenvedett első rendszeres üldöztetése történetéhez. Közli: dr. Loesche György

procul dubio fit petentibus fide per Jesum Christum, iuxta eius promissionem, non ex meritis nostrorum operum sed ex sola dei gratia in nomine filii sui remittitur. TERTIUS. Ecclesiam semper docui esse coetum visibilem, qui in corruptam doctrinam evangelü amplectitur, creditque in filium Dei salvatorem mundi Jesum Christum verum Deum ethominem, natum ex Maria etc. Quae regitur, instituitur et restauratur per Spiritum Sanctum, huius ecclesiae sponsus est Christus, haue a principio mundi fuisse et mansuram esse per omnia soecula et mundi tempóra. Huius in quam ecclesiae caput est Jesus Christus ; cuius membra sunt omnes pü et sancti Patres, non discedentes a vero consensu in corruptae doctrinae evangelü de Christo. Licet in hac ecclesia duplices sint doctores et auditores, videlicet boni et mali, sinceri et hypocritae Boni sunt ü qui credunt Jesum esse Christum eorum scilicet reconciliatorem, summumque sacerdotem regem coeli et terrae ac perpetuum nostrum intercessorem et mediatorem, pü autem sic credunt, ut etiam in ea fide perpetuam ducant poenitentiam per novam obedientiam. Sint horum licet diversi status et vocationum conditiones, tarnen omnes pü eo spectant, ut habeant et exerceant fidem ; in charitate non ficta, et si pü aliquando tnciderint in peccatum sicut scriptum est, iustus septies cadit in die, tarnen iterum in viam redeunt et resipiscentes res­iaurantur per clavium potestatem et orationem dominicam atque coenae dominicae sumptionem. Mali autem huic ecclesiae, admixti etiamsi consentiunt in doctrina tarnen, cum vivant sine poenitentia, non sunt vera membra huius ecclesiae et ideo non fiunt participes spiritualium bonorum et vitae aeternae, nisi syneeram agant poenitentiam. Sicut patet in evangelio de homine non habente véstem nuptialem. Huius ecclesiae sunt signa certa et non fallacia, consensus in doctrina incorrupta evangelü, syncerus et legiti­mus usus sacramentorum, veraque vestigia sanctorum patrum non dissentientium a sacris literis, item obedientia quam de­bemus ministerio iuxta evangélium. Habet etiam potestatem statuendi episcopos, praepositos, presbiteros, coetorosque ad divinum ministerium idoneos, non qui discedant a doctrina Christi prophetarum Moysi et Apostolorum Sanctorumque patrum eadem docentium. Datque illis potestatem aperiendi et claudendi regnum coelorum, veram et falsam poenitentiam profitentibus. Quibus absoluentibus et non diffidentibus, absolvendus, credi­derit, ligatus e contra, non tantum ecclesiae sed filio dei,

Next

/
Thumbnails
Contents