Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

Caput I. De Doctrina. Art. 1. Verum et aeternum Dominum quisque in Ecclesia publice et privatim doceat, et profiteatur. Verum autem Dnum a Pro­phetis et Apostolis agnitum, hunc esse credimus et profite­mur, in cujus nomine baptisati sumus, nempe Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, unum quidem natura Deitatis aeternae, majestate, gloria, operationibus et cultu ; sed tribus hiposta­sibus, earumque proprietatibus vere distinctum. Quod ut faci­lius assequi possit, Biblia sacra, quae promtüarium sunt, ex quo veritas Doctrinae confirmatur, et contrarii errores refel­luntur, quisque habeto, ac diurna, nocturnaque manu versato : Unde magnam dictorum, sententiarum, exemplorum copiam, cuivis necessitati servientem comparato; quibus carens, prae­tium eorum loco poenae deponito, eaque emito. Secus faciens a consortio nostro ejicitor. Art. 2. Symbolis Apostolico, Nicaeno, Athanasii et Ephesino, quibus summa verae ac salutaris doctrinae, fideique compre­henditur; confessioni item Augustanae cum ejus Apológia quisque subscribito ; subscriptionem detrectans in Contuber­nium nostrum non recipitor. Augustanam vero Confessionem quilibet comparato, diligenter legito, et in Congregationibus aliquem Articulum, ex ea jussus recitato. Art. 3. Interpraetationes Scripturae, seu Conciones referto ad Doctrinam, quae est verorum Dogmatum confirmato, ad redar­gitionem, quae est falsorum confutatio, ad institutionem in justitia, quae est morum informatio, ad correctionem, quae est vitiorum reprehensio ; tum ad consolationem, quae est conscientiae curatio. II. Tim. 3. Born. 15. In concionibus vero, ne affectibus indulsisse videaris, et non divinum, sed tuum privatum negotium agere dicaris, operam sedulo dato. Denique sensum ex scripturis petito, h. e. scripturam per scripturam interpretator. Utque alios commodius docere possis, diligens in lucubrationibus et lectionibus scripturarum esto, conciones ex memoria bene fundatas ac dispositas habeto.

Next

/
Thumbnails
Contents