Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

Art. 4. Capita Catechetica unius formae tam juventuti, quam adultis, quisque, diebus Dominicis et in Quadragesima a meri­die diligenter inculcato, ac crebra examina instituito. * Art. 5. Quisque Ministrorum singulis Annis, aut ad minimum intra triennium, auditores suos domatim visitare, eorumque in doctrina coelesti profectum examinare contendito. Caput II. De Ritibus Sacramentalibus. Art. 1. (Adattár II. évfolyam 93. lap 4. Art.). Art. 2. Nato infante, Pater Baptistám et Compatres, non per obstetricem suam, sed personaliter evocare teneatur; absentis vero patris unus amicorum vices supportet. Neque fide jus­sores ex una familia plures, quam unus simul et semel admittantur. Art. 3. Ad usum Coenae Dominicae sine Examine et denuntia­tione absolutionis neminem admittito ; secreta confessionis non revelato, nec confitentem prodito. Gravi enim poena afficiendi sunt, qui secreta sibi credita produnt. Art. 4. S. Coenam singula altera Dominica, cum seria audito­rum exhortatione, pane non communi seu fermentato, sed azymo — more in ecclesiis reformatis usitato — sufficiat admi­nistrare. Elevationem hostiae Pontificiam, sub gravi animad­versione omnibus et singulis vetitum esto. Art. 5. és 6. (Lásd egészben id. Adattár 93. lap 3. és 5. Art.).

Next

/
Thumbnails
Contents