Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

Consultant Rndi Dni cum Dnis Politicis de modo colli­gendi suffragia. Dnus Superintendens Tarnoczy hunc ipsis estendit modum: Dnus Nótárius accipiat Papyrum inque ea describat nomina Candidatorum, subducta linea numerans vota, quotquot singulis conferentur. Post sic delineatum vota colligendi modum iussi sunt Rndi Dni Fratres seorsim et sigillatim mensam, cui assidebat Dnus Superintendens cum Dnis Senioribus et Dnorum Posoniensium, Sz. Györgyiensium, Basingensium Pastoribus, accedere et suffragium pro aliquo Candidatorum dare, quod Ven. nostri Consistorii Nótárius ducta linea diligenter notavit hunc in modum: Rndus Dnus Schobichius Rndus Dnus Fekete Rndus Dnus Bognár Rndus Dnus Fábri 89 Rndus Dnus Bognár Nobilium sta­tus totaliter consentit Totus populus pariter Quam primum quis votuni suum dedit, statim e Templo exire debuit, ut sic omnia ordine peragerentur, nec unus, duo vel tria dare possit vota, (ut in electione Dni Fistrovits fac­titatum esse non tarn pridem innotuit). Votis et suffragiis hunc in modum a Rndis Dn Fratribus collectis postulatum est, ut etiam Dni Patroni totaque Nobilitas vel sigillatim, vel communiter calculum suum adderet, quod factum uno ore; similiter factum a promiscua plebe et populo. His ita peractis iubentur Templum intrare Dni Candidati et mensae approximare, quibus adstantibus assurgit Dnus Superintendens Tarnoczy cum caeteris Dnis Reverendis men­sae adsidentibus et quid actum conclusumve sit, brevibus hunc in modum proponit: Viri Pl. Rndi, Clmi, Doctissimi, Grosi ac Nobilissi Dni Patroni, totaque Auditorum Communi­tas! Cum per singularem Dei providentiam et dispositionem in eligendo Ven. huius Consistorii Superintendente animi

Next

/
Thumbnails
Contents