Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor
hominum ita sunt conglutinati, ut per pluralitatem suffragiorum a Dnis Endis Fratribus collectorum, Dnorum Patronorum totiusque Communitatis consensum in Superintendentem Ecclarum Aug. Conf. Cottus Sopron. Castrif. et adiunctorum hodie legitime electus et declaratus sit Endus Cl. atque Doctiss. Dnus Stephanus Fekete, itaque manet haec electio legitime facta firma et immutabilis nec amplius quid restat, quam noviter electus Dnus Superintendens ritu et consvetudine Ecclarum Aug. Conf. confirmetur et consecretur. His auditis PI. Rndus Dn. Fekete stat consternatus, lachrymis et sudante vultu tristis, cumque tota Auditorum Corona defixis intuerentur oculis, multis etiam lachrymantibus, expectantes, quid responsi habere possint ab electo Superintendente, tandem post aliquam moram, formalibus haec protulit : Siquidem Dno Deo sic piacúit, fiat cum benedictione divina. Applausum est ad haec ab omnibus, congratulationes invicem factae quod tam placide absque omni tumultu et confusione facta sit electio. Jussu itaque Dni Tarnoczy Superintendentis Trans-Danubiani ad altare stantis, accedit noviter electus Superintendens et flexis genibus audit Dnum Tarnoezium praelegentem officii superintendentalis requisita, ut et Canones nostri Consistorii a Endo Dno Notario praelectos. Dnus Tarnoczy recitat Juramentum cum noviter electo Superintendente, eumque per impositionem manus in Superintendentem Ecclarum Cis-Danubianarum voviter et legitime electum solemniter confirmat et consecrat. Formula Juramenti: Ego Stephanus Fekete Superintendens ac Director Ecclarum Evangelicarum et Dnorum Endorum in Cottibus Castriferrei, Sopronién. Szaladien. et adjunetis, Juro aeterno et vivo Deo, Patri, Filio et Sptui S. promittens, quod ad terminum vitae 'meae nulluni aliud fidei dogma suseipiam aut defendam privatim aut publice extra illud, quod libris Propheticis et Apostolicis continetur, quodque in Aug. Confess. Caesari Carolo V. exhibitum Anno 1530 et tandem in Sancto Concordiae Libro habetur. Quod fidei dogma, ut etiam Dni Seniores et alii Dni Endi meae fidei commissi fateantur et doceant, diligenter superinde volo habere inspectionem. Adhaec Dnos Eevendos et totum Ecclae coetum meae fidei commissum adiutus gratia Spiritus S. volo dirigere, ut fidelis et boni Pastoris requisiverit munus ac officium. Leges item Endorum Dnorum in qualibet Fraternitate reeeptas et usitatas et mihi in hoc officio praescriptas non solum observare, sed et quosvis peculiariter ad observationem earu , m hortari, easque custodire et tueri appromitto. Haec e xa omn