Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

intendens non fueris, morti tarnen obnoxius manebis. Simi­liter monet etiam Grosus Dnus Andreas Zweticz dicendo : Committat se Vestra Reverentia divinae dispositioni, nec se inobedientem praebeat; qui daturus est officium, daturus etiam vires ad illud administrandum. Hic monet Rndus Dn. Fekete: ut quivis hac in re conscientiose agat; nec debetis, inquit, quantitatem personae meae respicere, in me enim revera non sunt ea dona, quae multi praesupponunt esse. Et sie post multas, easque amicas et paternas admonitiones tan­dem e templo exiere Rndi D. Candidati. Accedunt Dni Ablegati Regiae ac Lib. Cittis Küszöghien­sis Credentionales Rndis Dn. Senioribus praesentant et cum protestatione Electioni Rndi atque Cl. Dni Fekete contra­dicunt. Quibus Grosus Dn. Witnyedi respondet : Pudeat vos vestrae protestationis et contradictionis, nonne scitis, Rndum Dn. Fekete eo ipso, dum ad officium Pastoratus ordinaretur, iuramento se obstrixisse, in omnibus se obedientem fore Ven. Consistorii filium, itaque obedientiae ab ipso praestandae contradicitis, periurio obnoxium eum esse debere contenditis. Regerit Grosus Dn. Andreas Ziveticz: Rndum Dn. Fekete etiam nunc multis esse laboribus oneratum, cum solus in Eccla Hungarica omnes Ecclesiasticos sufferat labores, quibus ferendis vix una sufficere possit persona, quomodo ergo plu­ribus sufficiens erit? Responsum a Groso Dno Witnyedi ad haec : Ergone tarn pauperes estis vos Günzienses, ut collegam pro Rndo Dno Fekete intertenere non possitis? Si sie est, ecce promitto me quovis anno daturum 100 fl. pro interten­tione alterius Pastoris, imo paratus sum etiam Alumnum meum Vobis dare, qui et Rndum. Dn. Fekete in Eccla Vestro suble­vare et scholae Vestrae per tres ad minimum annos praeesse potent. Gratias agunt Dni Günzienses pro oblata hac bene­volentia et patrocinio Groso Dno Witnyedi, nec amplius urgent contradictionem. Surgit Rndus Dn. Superintendens, alloquitur totam Rndo­rum Dn. Fratrum cohortem et dicit : Rndum Dn. Bognár esse quidem etiam eiusmodi personam, quae digna officio super­intendentali esset, nihilominus tarnen multa possunt esse obstacula, quominus suffragia ad ipsum dirigi queant. Qualia sunt : Ecclae praesidii Jauriensis metuendum esse periculum, si Rndus Dnus Bognár illinc eximeretur, defectus similiter qualificatae personae eidem surrogandae, Podagra Rndi Dni Bognár et similia; adeoque Dnos Rndos Fratres debere esse cautos et circumspectos, super quem Candidatorum vota et suffragia dare et conferre debeant.

Next

/
Thumbnails
Contents