Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

sententiae de Dnis Candidatis, ut antea? et an constanter permanere in eadem, an vero sententiam mutare et alios deno­minare Candidatos velint ? Eesponsum uno ore : se nullatenus mutaturos sententiam nec alium quempiam candidare velle praeter iam denominatos. Jubentur itaque exire Candidati. Surgit R. Dnus Fekete, alloquitur Dnos Rndos, Dnos Politicos et totam Communitatem et iterum argumenta suae excusationis proponit. Repetit ante omnia argumentum iam antea propositum, cui annectit alterum, vidi, se non habere aetatem huic officio competentem, non habere iudicium ma­turum, nec experientiam longa rerum serié roboratam, quae omnia cum ipsi desint, percupit exesse e numero Candi­datorum. Addit tertio Labores suos nunc per omnia dupli­catos propter denegatum sibi collegam, quibus sufferendis se insufficientem esse clamat, qua ratione ergo maiori férendő oneri sufticiens esse possit. Clamant uno ore Rndi Dni Fratres, ut et Dni Politici, non esse sufficientes rationes, ob quas R. D. Fekete e numero Candidatorum exesse possit. Jubentur itaque vicissim e templo exire Candidati. Quartum excusatio­nis argumentum publice proponere R. D. Fekete noluit, sed in aurem tunc Dni Superintendentis Tarnoczy, ut et Dnorum Seniorum dixit, quo, ut eo magis hominum animos flectere possit acclamat nominatim Grosuni Dnum Stephanum Wytnyedi et Grosum Dnum Andreám Zweticz e regioné mensae, cui assidebamus, in choro existentes et petit humillime, velint paulisper e choro descendere, se enim arduum quoddam et insuperabile plane excusationis argumentum adhuc habere, quod privatim cum praespeciflcatis Dnis Patronis communicare vellet. Parent petitis Dni Patroni, descendunt ex choro, quibus obviam se proripit Rndus Dn. Fekete et in aurem ipsis dicit: se adhuc magnam ad Dnos Cassovienses habere relationem, quorum sumptibus ad studia Academica Wittebergam erat promotus hac conditione, ut oblata eidem ad statum Eccle­siasticum honorifica functione, vi et tenoré obligatoriarum, debeat acceptare sicque prae ceteris Dnis Cassoviensibus teneatur a sacris esse ; sin minus, obligatus manebit ad red­dendos sumtus. Addidit et hoc: Brevi me interficietis maximo hoc et importabili onere. Ad quae respondit Grosus Dnus Witnyedi: Non fore tam duros et indiscretos Dnos Casso­vienses, ut sumtus illos amplius repetant. Addit Dnus Super­intendens Tarnoczy : imo nec posse ipsos repetere, nec amplius Rndum Dnum Fekete obligatum ipsis manere, quod ostendit ex Articulis Zolnensibus. Ad alterum subsidendo dicit Grosus Dnus Witnyedi: Rnde Dne Fekete, etsi Super-

Next

/
Thumbnails
Contents