Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

Martinum Zawodszky, Pastorem Yörösalmensem concernente, quod is — uti apud nos delatus — personas duas, illegitimae aetatis, ex Zingaris, in Vörösalma copulasset. Qua de causa, a Romano-Catholico venerando Clero ad sédem sacram Capi­tuli Agriensis citabatur, comparare tarnen recusavit, provo­cans: per suum Magistratuni, in foro competente, a seculo in Fraternitate usu et consvetudine roborato, id negotium revi­dendum, decidendumque debere. Ad nos igitur rem delatam, ex Authoritate Contubernii nostri, juvante Deo, tali — uti sequitur — modo revidimus et decidimus. Et siquidem hoc in passu ad Instantiam Spectabilis Dominae Margarithae Buttkay, Spectabilis ac Generosi con­dam Dni Adami Dessóffi derelictae, vi Commissionis Perillu­stris Grosi Dni Mosis Meitzer, I. Cottus de Saáros Vice-Comitis ordinarii, Inquisitio per Generosum Dnum Mathiam Bertalanitz subst. Judlium, et Joanne Tahy Jurassore, modo fati I. Cottus peracta fuisset, ex qua secundum fassionem primi Testis, nimirum : Eliae Gigant Rectoris Scholae Vörösalmensis colli­gitur : 1°- Pastorem Vörösalmensem supra fátum Rndum D. Martinum Zawodszky copulam Zingaris administrandam, dua­bus protaxisse Hebdomadis, quo sub Termino debuissent pro­clamari copulandi. Tertia vero Dominica immediate sequente, in medium Templi coram Auditorio eosdem stitisse, ac ibidem publice a Magistratu suo domestico opinionem de copulandis expostulasse. 2°- Toties fatum Pastorem, non intendisse praeatactis personis copulam praestare, nisi a Magistratu suo domestico praemonitus, imo compulsus fuisset. Idem confirmant secundus et tertius Testis Inquisitionis praenotatae. Insuper etiam fassi sunt hi duo Testes fide mediante coram nobis die 25 Februarii Anni praesentis in Héthárs existentes : se a Zingaris audivisse. copulatas perso­nas tempore motis Rákotziani, dum Zoldatones a Portis exi­gerentur, natas fuisse. Hoc ipsum Andreas Kowal, annorum circiter 40, Incola similiter Vörösalmensis, fide mediante testa­tus est. Deliberatum : His itaque praevie declaratis, pro fundamentalibus ratio­nibus ponimus in similibus : 1°- Ipsum Jus Civile, quod praesumat habiles et idoneos esse ad Matrimonium contrahendum masculos Puberes et Foe­minas viri potentes, ita ut in foeminis aetas 12, in masculis vero 14 annorum requiratur. Uti declarat Justinianus. Et hujus

Next

/
Thumbnails
Contents