Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

rei rationem quidam adferunt eam: aequum esse, ut lex posi­tiva conveniat naturae. Sed compertum esse naturaliter foe­minas pubescere anno 12, masculos vero anno 14. De quo Macrobius Lib. 7. Saturnalium. 2°- Jus Canonicum in Capite Puberes, in nuptiis puber­tatem non ex annorum numero, sed ex potentia coeundi judi­candam statuit. Et quidem ubi malitia — quae in coeundi potentia et discretione conjugalis consensus constitit — aeta­tem supplent. 3°- Adhuc ubi quoque compertum fuit, masculos ante annum 14 liberos genuisse, et foeminas ante 12 annum peperisse. Cujus aliquot exempla refert Andreas Tiraquell: „de legibus Connubialibus". Parte 6-ta, Num. 37. Kormann in Tract. de Virg. Praemissis addimus, Parentes Zingaros per­sonarum copulatarum, tantopere de copulatione praemissorum liberorum suorum Instantias iterasse, quia animadvertebant malitiam in ipsis supplere aetatem, nec cupiditates reprimi, ac concupiscentias refrenari posse aliter, nisi ineundo matri­monium, nuptiasque contrahendo. Eati satius esse in matri­monio vivere, quam vagas libidines sectari. ac scelere nefario, mortalique peccato se polluere. I. Cor. VII: 2, 9. 4°- Nemo copulatorum exigua fallatur statura, plurimi enim satis breves statura, aetate tarnen matúra reperiuntur. Id colligi potest in sponso, ex promptissima fidium tractatione, quae habilitas in puero minimé daretur. Jam facile mens pia sincera hominis Christiani, ex praemissis coliigere potest, quantum et qualiter supra fatus D. Martinus Zawodszky Pastor Ecclesiae Vörösalmensis, administrando copulam Zingarorum liberis, contra Jus Civile vel Canonicum deliquisset, aut Contra Constitutiones vel Leges Ecclesiasticas sese gessisset. Adeoque nos haec diligentius pensantes, Fratrem nostrum saepius nomi­natum, pro Authoritate nostra, qua plus, quam a Seculo Con­tubernium nostrum — sicuti testantur Protocolla — in simi­libus et majoribus negotiis decidendis utebatur, ceu nullius culpae hoc in passu convictum, ab omni indebita vexatione, citatione et poena absolvimus et declaramus. Actum Anno, Die et loco ut supra. Joannes Terstenszky, ecclesiae in Héthárs 1 Pastor et V. C. Senior. Thomas Benkovicz ecclesiae Schönvisiensis Pastor Ordinarius. Andreas Simonides ecclesiae Krivanensis Pastor Ordinarius. Nicolaus Czabkay Parochus Roskovanensis. 1 Ex hac Hótharsiensi Ecclesia ultimus Minister expulsus est Joannes Ruffini Anno ? hodie apud Dopsenses Parochus et Super­intendens.

Next

/
Thumbnails
Contents