Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László
svaderet: sed apud Dominum Superattendentem et Tutorem accusatione contra illum instituta, illius plectendi, mulctandi et puniendi, tota occasio Juris erit auspicanda. Xin. Reditus Ecclesiastici, ex ipsis Pratis, Agris, Molis, Vinetis, item ex Corbone sive elemosyna Dominicali, aut undequoque promanantes, per Aedituos et Judices, consciis tarnen Pastoribus et Patronis, diligenter asserventur, in instaurationem Templorum, Scholarum, Parochiarum, et alia circa talia necessaria. Rationes vero tarn Introitus quam Exituum coram Dominis Patronis et Pastore scribantur et reddantur, quod necessitas ipsa, ita fieri exigit, ob lubricae fidei homines, qui sua commoda magis, quam Ecclesiae successum et felicitatem quaerunt. XIV. Nemo Dominorum Patronorum, aut quorumcunque Parochianorum, quicunque ii sunt, sive Pastor alio migrare proposuerit, sive juridice ejectus penitus, sive morte sublatus fuerit, audeat involare in bona ipsius, aut relicta (viduae), et ea diripere, pro seque aut alio quocunque occupare, quandoquidem id et statuta Regni vetant. De iis vero Domino Reverendissimo Superattendenti et Fraternitati, ac Dominis Defensoribus dispensationem, Judicium etadmonitionemitapermittimus, ut tarnen ipsis satisfiat, quibus obaerati exstiterint. XV. Conjuges et Derelictae Viduae, Pupilli ac Orphani defunctorum Ministrorum, post mortem eorum non confestim Parochiis eliminentur, aut violenter extrudantur, nec percipiendis Proventuum legitimis demensis et accidentiis priventur, sed quantum pietas perhibebit, ad successoris legitimi adventum in ipso Domorum Parochialium usu permaneant, ne functio Ecclesiastica suffocetur, et necessarius ejus usus ab Ecclesiae membris desiderari patiatur. Volumus insuper, ut Viduae et Orphani ipsi defunctorum et de Ecclesia bene meritorum Ministrorum, ab omni contributione et ordinario labore immunitatem habeant, nec in sortem caeterorum subditorum citra statum eorum trahantur. Quod etiam de conjugibus, viduis ac Orphanis Diaconorum, Rectorum quoque Scholarum similiter haberi permittimus. Jam vero his supra annotatis Constitutionibus etDecretis nostris debitum assensum praebere volentes, imprimis fraterne Dominum Vicecomitem compellamus, obtestantes eum, ac sub poena amissionis Officii injungentes ei, ut Ecclesiae se Defensorem ac Tutorem agnoscendo, ita excubiis suis, illius necessitatibus invigilet, eamque attentionem, secundum Deo debitam fidem et fidelitatem suam, ad haec omnia praestanda et exequenda servet, qualem haec tam ingentis momenti res, ab